Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. LXXII. , S. 102
Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. LXXII. , S. 102


LXXII.
Nos Rudolfus. miseratione divina Abbas. totusque Con ventus Monasterii S. Marie in Sitansteten. omnibus presentes litteras inspectais. volumus esse notum. quod cum nos diffini- tionem arbitrii super causa inter venerabilem Patrem Dominum Episcopum Frisingensem ex una parte. et nos ex altera dudum habita promulgati non possemus priuilegiis perhennibus confir mare. tandem cum honorabili viro Magistro H. procuratore ipsius episcopi. quantum ad unum annum concordauimus sub hac forma. videlicet. quod plebanus in Holnstain dimidiam partem decime per totam parochiam recipiet. tam in maioribus quam minutis. de alia uero parte decime nobis remanente. unam libram Wienensem et minutam decimam plebano dabi- mus memorato. Plebano autem in Waidhofen decimas dimidiam libram valentes. quantum ad vnum annum dabimus. sicut supe- rius est expressum. Insuper etiam dabimus honorabilibus uiris Magistro Heinrico Ш libras. et Magistro Hermanno TTTT libras Wiennenses infra natiuitatem domini et epiphaniam Domini. uel procuratoribus eorundem. ad quam solutionem nos et monaste- rium nostrum quoad presentem annum obligauimus tali pena. uidelicet. quod si infra dictum terminum eisdem magistris non soluimus integraliter pecuniam supradictam. ex tunc eis nomine pene tantundem dabimus. et preterea eis licebit propria auctori- tate intrare possessiones rerum nostrarum. et in eis nomine pene recipere res mobiles uel sese mouentes. titulo pignoris uel etiam ypothece. Si uero infra festum beati Georii proxime nunc ven- turum. non poterimus cum prefato patre Frisingensi episcopo
87
super confirmatione prelibati arbitrii concordare. ex tunc dicti magistri tenebunt decimas in Waidho/en et in Holnstein. quem- admodum eas ante promulgationem ipsius arbitrii tenuerunt. In cuius rei testimonium dedimus eisdem magistris presentem paginam sigillorum nostrorum munimine roboratam. Datum in Waidhofen. anno domini Millesime ducentesimo sexagesimo septimo in die S. Afre.
Meichelbeck Hist. Frising. Т. II. P. II. Inst. N. XCII. S. 59.
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) LXXII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/1d90b9a2-d83b-4c72-8e42-e51ac3857e4b/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success