Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. LXVI. , S. 93
Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. LXVI. , S. 93


LXVI.
Reuerendo in Christo Patri ac Domino. uenerabili pata- uiènsi Episcopo. Wernherus humilis sacerdos et prouisor plebis in Weh. nee non sententie papalis executor. subiectionem et reuerentiam tam debitam quam deuotam. Cum secundum Apo- stolum omnis -anima sublimioribus potestatibus teneatur esse subieeta. pre ceteris nimirum Romane Ecclesie. que mater est omnium ecclesiarum et magistra. conuenit quemlibet. qui se Christianum asserit. obedire. ne paganitatis crimen ineurrat. dum mandato Sedis Apostolice contradicit. peccatum etenim ariolandi est repugnare. et scelus idololatrie acquiescere nolle. Proinde. Pater in Christo reuerende. ex iniuneto mihi Sedis
apostolice mandato uenerabilem episcopum Frisingensem duxi auctoritate debita in possessionem iuris patronatus in Waid- houen. Aspach et Holenstein ecclesiarum. alios articulos nichilo- minus fideliter exequendo. qui in dicto mandato continentur. Quia tamen inter cetera contradictores et rebelles tam sententie late quam etiam mee executionis debeo modis omnibus. cuius- cunque fuerint conditionis auctoritate apostolica per suspensio nis. excommunicationis aut interdicti sententias cohercere. uestram in Domino rogo et moneo Paternitatem. cum reuerentia nichilominus auctoritate apostolica precipiendo. quatenus ipsam sententiam tanquam deuotus Ecclesie Romane filius et meam executionem manutere. modis omnibus curetis defendere seu fouere. nee in contrarium ipsos sacerdotes in sua malitia fouea- tis. qui a me publice excommunicati diuina celebrant officia in Sedis apostolice contemptum. et in preiudicium clavium. et in scandalum plurimorum. Facientes enim et consentientes pari pena Scripture testimonio puniuntur.
Meichelb. Hist. Fris. Т. II. P. II. Instr. N. CLXII. S. 95.
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) LXVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/1e686e7b-f546-4d72-b080-c0f6f930e7e8/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success