Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. XLI. , S. 66
Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. XLI. , S. 66

XLI.
Hermannus dei gratia abbas in sytansteten. totusque Con- uentus eiusdem loci. vniversis Christi fidelibus. tam futuris quam presentibus salutem in domino Jesu Christo. Noticie pateat vniuersorum Christi fidelium. tam futurorum quam pre- sencium. quod chunradus. qui dicitur Flech de Glevz. et uxor suo Gedrudis accepta a Ditrico de wisenpach pecunia iuxta conuencionem ex vtraque parte tunc statuta. predium in widhe. quod iure hereditario ipsos respiciebat. super altare sanete Marie deleganmt. eandem hereditatem pleno iure nostre Ecclesie sollempniter conferentes. ea interposita condicione. vt ipsam possessionen predicto Ditrico de wisenpach et uxori sue Brigide iure feodali conferremus. que uidelicet uxor sua si absque liberis decesserit. ad filios Ditrici priores Hainricum Chleinman et Jevhordum. ius illud feodale debeat absolute reuolui. Vt autem hec acta firma permaneant et inconuulsa. hanc paginam scribi et sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. coram testi- bus subnotatis. qui sunt. Gerungus de wizthra. Duringtis Gras- gulle. Wernhardus de weizthra. Dietericus de Tyeminge. Chunra dus de pranstat. Dietericus heider. Heinricus iudex. Leupoldus de winden. Hainricus halpriter. Hainricus holler. Hertto. Rudi- gerus. Chunradus. Leutoldus calcifex. Duringus. Richerus. hain ricus villicus de pyrbaum. Menhardus carpentarius. Otto de lehen. Dietericus chnoder. Hyltprant vorster. Hainricus calcifex. Acta sunt hec anno ab incarnacione domini M". CC°. LILT.
Aus dem TVrgament-Oodex RI. LXXX.
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) XLI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/3cfaea8d-c9ad-429e-9a33-8024c524e41e/charter>, accessed 2025-03-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success