Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. CXVII. , S. 148
Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. CXVII. , S. 148


CXVII.
De gestis hominum grandis et dura emergeret calumpnia, nisi causa memorie rerum obliuio per eternam scripti memo- riam et voce testium auferretur. Innotescat igitur presentibus et futuris, quod nos Chunradus dei gracia abbas ecclesie Sanete Marie in Sitansteten cum assensu capituli ad instanciam Lud- wici officialis de Ibsitze continuam et amicorum suorum inter- cessionem frequentissimam nostrum feodum, quod est situm in zoboltzberge sibi mutuauimus tali pacto, quod ipse aliud feodum in Ibsitze situatum proprio nomine dictum in Revt vna cum decima nostre ecclesie libere resignauit, quo firmato predictus Lvdwicus nobis (sic) concedente consensu capituli antefatum feodum, quod est situm in Zoboltzperge, pro suorum remissione peccaminum et eterni misericordia patris consequenda ecclesie Sanete- Marie in Gersten possidendum perenniter assignauit. Quod ut ratum stabile perseueret et ne processu temporis ex- surgat calumpnia, Sigilli nostri Cyrographo pariter et conuentus, sicut ordo rei preposite postulat, ponimus firmamentum. Testes etiam adhibuimus, quorum nomina sunt subarrata. Ex parte vna Otto prior, frater Engelschalcus, Heinricus celkingarius, Heinricus fleck, Vlricus pfonzelte, Heinricus miles de Harawe, Dietricus filius suus, Alrammus stiller, Otacherus frater suus. Ex parte altera Chuno prior, Chunradus vbelman, Heinricus custos, Chvn- radus de Temperch, Johannes prevhaven, Chunradus de volchens-
133
torf, Heinricus Streler, Heinricus liepker, perhtoldus officialis. Actum ab incarnatione dominj anno M°. CCC°. II. pridie ka- lendas septembris.
Aus dem Urkundenbuch des Landes Ob der Enns Bd. IV. S. 419.
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) CXVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/542cf0d0-8ee9-4d49-ac6b-29ab499b5e4a/charter>, accessed 2025-03-16+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success