Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. XLIX. , S. 75
XLIX.
wegen mehrer Güter.
Alexander episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filij s ... Abbati Gotwicensi et . . . Preposito ecclesie s. ypoliti. Pata- uiensis diocesis. Salutem et apostolicam benedictionem. Con- questi sunt nobis . . . Abbas et Conuentus Monastery de Syta- steten. quod Haynricu s et Fridericus fratres de Husekke. mini- sterialis Patauiensis diocesis super quibusdam possessionibus et rebus alijs iniuriantur eisdem. Ideoque discretioni uestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus conuocatis audia- tis causam. et appellatione remota fine debito decidatis. facien- tes. quod decreueritis. per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari. Testes autem. qui fuerint nominati. si se gratia. odio uel timore subtraxerint. censura simili appellatione cessante compellatis. ueritati testimonium perhibere. Datum Viterbij Щ. Non. Januar. Pontificatus nostri Anno Quarto.
60
Original auf Pergament; Bulle.
Abt zu Götweih: Helmwig 1256—79. Propst zu St. Polten: Heinrich II. 1254—70.
1258. 4. Jänner. Viterbo. — Derselbe bestätigt dem Stifte das
Patronatsrecht über Aspach, Waidhofen und Holenstein.
Alexander episcopus. seruus seruorum dei. Dilectis filijs . . . Abbati et Conuentui Monastery de Sytansteten. ordinis s. Benedicti. Patauiensis diocesis. Salutem et apostolicam bene- dictionem. Iustis petentium desiderijs dignum est nos facilem prebere consensum. et uota. que a rationis tramite non discor dant. effectu prosequente complere. Cum igitur. sicut uestra petitio nobis exhibita continebat. bone memorie . . . Episcopus Patauiensis sui Capituli accedente consensu. ius patronatus. quod habebat in de Aspach. Waidhofen et Holnstein ecclesiis Patauiensis diocesis. uobis et per uos Monasterio uestro prout spectabat ad eum. pia et prouida deliberatioue contulerit. sicut in litteris inde confectis dicitur plenius contineri. nos uestris supplicationibus inclinati. quod ab eodem Episcopo super hoc pie ac prouide factum est. ratum et gratum habentes. id auc- toritate apostolica confirmamus. et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere. uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit. indignationem omni- potentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Viterbij IL Non. Januar Pontifica- tus nostri Anno Quarto.
Original auf Pergament; Bulle.
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) XLIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/6511eabc-8f27-4949-a480-3f5f002c8b47/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success