Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. XXIX. , S. 54
XXIX.
Gotfridus dei gratia Abbas Admuntensis. et Reinbertus dei gratia Abbas Garstensis. Iudices ab apostolica sede delegati. Amim. Ab apostolica sede in mandatis reeepimus. ut causam. quc uertitur inter Abbatem de Sytansteten et Capitulum suum ex una parte. et inter Meinhardum et Rapotonem fratres de Prunsperch ex altera. super quibusdam prediis. terris. titulis et rebus aliis. partibus conuocatis debito fine terminare- mus. Partes ergo legitime in forum Judenburch citauimus. ter mino peremptorio eis. sicut deeuit. assignato. et in termino ipsis prefixo abbate coram nobis in iudicio comparente predicti fra tres nee uenerunt. nee ydoneum pro se responsalem mittere curauerunt. unde cos pro contumaci absentia merito punire de
39
buissemus. deferentes tamen propter hoc. ne subito sententiam nostram uideremur precipitasse. alium diem ipsis in Rotmange prefiximus. citantes eos secundo per litteras nostras. sed ipsi beneficio nostro ingrati. apostolicum mandatum spreuerunt. et ad secundam citationem coram nobis comparere contempserunt. Igitur propter duplicem contemptum. videlicet contumacem eorum absentiam. auctoritate. qua fungimur. in nomine patris et filii et spiritus sancti. prefatos fratres M. et R. excommuni- camus. et ab uniuersis Christi fidelibus tamquam ab unitate ecclesie precisos euitare precipimus. Datum Rottmangen pridie kal. Febr.
Original auf Pergament; beide Siegel sehr verletzt.
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) XXIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/65fa5ac7-c87e-427f-a3d1-13771cb369d7/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success