Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. LXXX. , S. 111
LXXX.
Schenkungen und verliehenen Freiheiten.
Rudolfus. Dei gracia Romanorum Rex. semper augustus. Omnibus Imperpetuum. Regalis excellencia tunc sui nominis títulos ampliat et extollit, cum loca diuino cultui deputata, be nigno fauore prosequitur, et eorum iustis peticionaras fauorabi- liter se inclinat. Nouerit itaque presens etas et successura poste- ritas, quod veniens ad Maiestatis nostre presenciam, honorabilis
96
R. Abbas de Seytenstetin. nobis humiliter supplicauit, ut priui- legium sibi et Ecclesie sue ab jllustri Liupoldo, quondam duee Austrte. indultum, et a diuo quondam Friderico Roman. Impe- ratore postea confirmatum, eidem et suo Monasterio confirmare de benignitate regia dignaremur. Cuius quidem priuilegij arti- culos sub compendio fecimus annotari presentibus, qui sunt tales. Liupoldus Austrie dux predictus, pro remedio anime sue et omnium parentum suorum, fratribus de Seytenstetin restituit omnes decimaciones apud Sunnilburch, eisdem fratribus iniuste ablatas, et propter venerabilem eiusdem loci abbatem omnia, que uel ipse dux uel progenitores sui eidem Ecclesie contule- runt, Scilicet Capellam apud Rebegowe et fodrum, quod de bonis ipsorum fratrum ipse dux posset habere. et ut bona ipsorum per terras et aquas sine cuiuslibet exaccione thelonei libere transire valeant. et ut omnes Ministeriales predicti ducis bona sua pro suorum remedio peccatorum, ipsius permissione et licentia eidem Monasterio, libere donare valeant et legare, iure perpetuo indulsit liberaliter et donauit. sicut hec omnia in in- strumentis, ipsi abbati et fratribus a predictis. F. Imperatore et Luipoldo duce donatis, plenius uidimus contineri. Item Fri- dericus dux Austrie et Stirie ac dominus Carniole. ob salutem anime sue et progenitorum suorum hanc prefato . . . abbati et Ecclesie sue libertatem indulsit, que in priuilegio eisdem abbati et ecclesie sue ooncesso a duce predicto, nobis presentate simi liter, manifestius est expressa. Ita videlicet, quod nullus judi- cum, ofíicialium, seu prefectorum suorum aliquam sibi iuris- dicionem in hominibus ac possessionibus eiusdem ecclesie pre textu officij aut prefecture sibi debeat uendicare. uel aliquatenus audeat usurpare. Ex superhabundanti eciam gracia idem dux vult et mandat, ut nulla vmquam uexacio dicti monastery hominibus inferatur. aut exaccio aliqua ab eisdem aduocacie nomine requiratur. Et ne libertas huiusmodi uideatur equitati ali quatenus obuiare, vult et statuit idem dux, ut reus cuiuscumque facinoris, qui in prediis dicte ecclesie fuerit incusatus, eiusdem prouincie judici in habitu simplici, qui cingulo clauditur, pre- sentetur. in persona propria iuxta meritum puniendus. omni re mobili et inmobili ipsius persone nocentis siue ree dictis abbati et ecclesie semper saluis. Item uidimus et audiuimus priuilegium siue Instrumentum quoddam a nobilibus quondam Ottone et Chunrado fratribus. Comitibus de Hardek predictis . . abbati et
07
Ecclesie sue concessum. In quo expressius continetur, quod ¡idem Comites uisis ecclesie priuilegiis et Hbertatibus. ac ple- nius intellects, liti quam mouerant ipsi ecclesie, super Hberta tibus et possessionibus in ypsitz voluntarle cesserunt. Ita ut nullus judicum. officialium sen prefectorum ipsorum Comitum aliquam sibi iurisdicionem in hominibus et possessionibus eius- dem ecclesie pretextu officij uel occasione prouincialis judicij sibi debeat uendicare. Ne autem hec libertas uideatur equitati aliqualiter obuiare, id iidem Comites statuerunt, ut reus cuius- cumque facinoris, qui in predictis possessionibus ypsitz uel aliis fuerit incusatus, eiusdem prouincie judici in habitu simplici qui cingulo clauditur, presentetur. in persona tantum propria iuxta meritum puniendus. Omni tamen re mobili et inmobili dicte persone nocentis sine ree dictis abbati et Ecclesie semper saluis. Nos igitur. qui ex innata nobis mansuetudine libenter operibus pietatis affluimus in deuotos, deuotis abbatis predicti supplica- cionibus inclinati. suprascripta priuilegia, libertates, donaciones, exempciones, gracias atque iura. a prefatis Imperatore, ducibus et Comitibus, memoratis abbati et monasterio suo concessa, sicut rite concessa noscuntur et prouide, ipsis de benignitate regia confirmamus. innouamus et prescntis scripta patrocinio commuriimus. Nulli ergo ornnino hominum liceat. hanc paginam nostre confirmacionis et innouacionis infringere, uel eidem in aliquo ausu temerario contraire. Quod si fecerit. grauem regie Maiestatis offensam se nouerit incursurum. Huius rei testes sunt venerabiles. F. Salzburgensis archiepiscopus. В. Вabепbел-geп. P. Patauien. L. Ratisponen. С Frissingen.. et Jo. Chymen. Ecclesiarum episcopi. L. Comes palatinus Reni. Ot. de haselowe. Ot. de P&-htoltsdorf. VI. de Pylichdorf. et F. dapifer de Len- genpach, et alij quamplures tam ecclesiastici quam seculares.
Signum domini Rudolfi Romanorum Regis inuictissimi.
In quorum omnium testimonium et robur perpetuo valitu- rum. presens priuilegium fieri iussimus et Maiestatis nostre sigillo fecimus communiri.
Datum Wienne XII". kalen Januarij. Indiccione quinta. anno domini Millesimo. ducentesimo. septuagesimo sexto. Regni vero nostri anno quarto.
Original auf Pergament; das Siegel hängt an gelben und rotlien Sei- denfaden.
Fontes. Abthlg. II. lid. XXXIIL 7
98
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) LXXX. , in: Monasterium.net, URL </mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/7651dfe8-7f25-4d44-8d9d-17ce9aae11ef/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success