Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. IX. , S. 27
Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. IX. , S. 27


dem Ugenbache hinzu.
In nomine sanete et indiuidue Trinitatis.
Patris et filii et spiritus saneti.
Ego Wigmanus. dei gratia sanetie Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus. eunetis Christi fidelibus in perpetuum.
Notum faeimus tam futuris quam presentibus quod nos ac parentes nostri sitanstetensem ecclesiam. nobis utique uicinam. in gratiam nostram reeepismus. et in tantum dileximus. quod et portiones quasdam prediorum nostrorum. tam cultas quam in cultas. ob uenerationem beate dei genitricis Marie. et ob reme
12
dium anime nostre eidem loco contulimus. His itaque. que uel nos donauimus. uel que parentes nostri et ministeriales nostri nostra permissione contulerunt. his inquam omnibus. curtim unam apud Gfrieh cum quinque beneficiis adiecimus. et quidquid habuimus inter duos riuulos. quorum alter maior. alter minor arcenbach uocatur. usque ad amnem. qui ugenbach appellatur. cum omnibus cultis et incultis. de quibus se dominus poppo de Grunenpurch intromiserat. Si quis autem hanc traditionem a nobis libera et potestatiua manu factam. ausu temerario infrin- gere. uiolare uel perturbare. uel aliqua arte a predicto loco alienare temptauerit. iram dei omnipotentis incurrat. et motus sanete dei genitricis Marie sentiat. et tamdiu excommunicationi subiaceat. quousque resipiscat et ecclesie. quam lesit. condigne satisfaciat. Et ut hec rata et inconuulsa permaneant. cartulam istam inde conscribi. testes subscribi. et sigilli nostri inpressione precepimus roborari. Huic autem donationi nostre testes inter- fuerunt. Peringerus de gliusce. Rudolfus Judeus. Rudgerus. Ar- noldus de pinze. Pero de tesilperch. Herrandus de adalharsperge. et alii quam plures bauari et saxones. Facta sunt hec anno incarnationis dominice M". centesimo. octogesimo IIII°. Indic- tione Va.
Original auf Pergament; das an der Rückseite angehängte Siegel sehr verletzt.
Abgedruckt bei Schaukegl Spicil. de agro bilung. S. 341, Probation. n. 22.
Auch in den Diplomen Wichmans gehen die Zeitbestimmungen nicht zusammen. Die dem Jahre 1184 entsprechende Indiction wäre II.
Curtís apud Grieh, der sogen. Grieshof in der Ffarre Zell a. d. Ybbs.
Arzbach und Ugenbach (jetzt Urn- ja selbst Urlbach) genannt zwei kleinere Gewässer, die in die Ybbs fliessen.
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) IX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/7e92aa6d-0a88-440d-818e-c5b15a305cb4/charter>, accessed 2025-03-15+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success