Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. CXXXI. , S. 160
Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. CXXXI. , S. 160


CXXXI.
Nos Einicho. dei gratia episcopus ecclesie frisingen. Notum esse volumus presentium inspectoribus vniuersis, quod in pre sencia nostra extra formam judicij. inter se honorabilis vir dominus Otto venerabilis abbas in Sytansteten pro monasterio suo ab una, et plebanus in Gestnich. pro sua plebe a parte altera ad inuicem disceptantes, super minutis decimis in paro- chia Gestnich, que plebano loci de hiis cederent annuatim, vtraque pars tanquam in compositores amicabiles compromisit in Magistrum Chunradum. Doctorem decretorum. Canonicum Ecclesie Mosburgen. et dominum Hainricum militem de winden. qui intellecta consuetudine utrisque. secundum earum asserciones in ipsa plebe seruata circa percepciones decimarum, sie com- muniter statuerunt, quod plebanus. qui in Gestnich protempore fuerit. loco minutarum deeimarum pereipiat pacifico pullos. anseres. oua. caseos et fetus animalium. De aliis vero rebus. super quibus discordant adinuicem fabis videlicet. lino. bisis. papauere et ceteris consimilibus pronunciarunt, quod si res huiusmodi in parrochiis vicinis. Alhartsperch. Neunhouen. Aspach et Amsteten inter minutas decimas numerantur. plebanus in Gestnich de rebus ipsis, eciam deeimas pereipiat in futurum.
145
Alioquin cum decimis maioribus vel minutis cedant monasterio in hiis locis. ubi ad ipsum majores noscuntur decime pertinere. Interim autem quoadusque coram decano Laureaten. facta fuerit plena fides de rebus supradictis. an aput parrochias. de quibus predictum est, computentur cum decimis maioribus uel minutis, quelibet pars in possessione perceptionis decimarum maiorum vel minorum, nullatenus molestetur, sed eas percipiat. ut con- firaietur. Ad quorum euidenciam nostro sigillo presentes iussi- mus consignan. Datum in Waidhouen. Anno domini M". CCC". X°. in vigilia omnium sanctorum.
Aus dem Pergament-Codex Bl. XLIX.
GSstling, O. W. W., Decanat Waidhofen a. d. Ybbs. Neuhofen, O. W. W., desselben Decanates.
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) CXXXI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/a6631251-8e6c-4f36-93f7-058c351f7faa/charter>, accessed 2025-03-15+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success