Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. XVI. , S. 40
Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. XVI. , S. 40
XVI.
In nomine sanete et indiuidue Trinitatis.
Diepoldus gratia dei patauiensis ecclesie episcopus. Omnibus Christi fidelibus in perpetuum. Amen.
Quia simul cum officio pastorali curam pauperum Christi nos diuinitus suseepisse recognoseimus. ideirco propter regnum celo rum ad pacem ipsorum et quietem in omnibus proposse nostro laborare non pigritamur. Quapropter uniuersitati et pre- sentium et futurorum notum faeimus. qualiter decisa sit lis. que pro bonis domine Hailwigis fuit inter dilectum auunculum no strum. Ottonem uenerabilem Babenbergensem episcopum. et dilec tum fratrem nostrum Chunrudum uenerandum /Sitanstetensis mo nastery abbatem. ne forte prauorum iniqua suggestione in nouam questionem iterato emergant. que coram nobis diligenter uen
25
tilata. et iusta discussione ad debitum finem sunt perducta. Nam cum apud Blaidelingen essemus constituti. et predictus auunculus noster querimoniam aduersus abbatem moueret. et ille contra pro iusticia ecclesie sue ordine iudiciario consequen- ter responderet. tandem utriusque partis allegationibus diligenter auditis. hanc communis omnium consensus dictauit sententiam. fratres scilicet sitanstetensis cenobij in predictis bonis nulla- tenus debere ulterius inquietan. presertim cum et priuilegium facte sibi donationis haberent. et longe ultra triginta annos in possessione quieta usque inpresens ab initio perdurassent. Si- quidem altera pars ideo iuste a causa cecidit. quia nulla priui- legii uel testium attestatione munita fuit. Itaque pro bono pacis ac quietis hec ipsa in carta describi. et sigillo nostro sigillari precepimus. et ad maiorem fidem faciendam nomina eorum. qui presentes fuerunt. subter annotari mandauimus. Pertoldus marchio ystrie. et Alius eius Perhtoldus dux dalmatie. Albertus comes de Pogne. Dietmarus abbas de inferiori Altahe. Tierno prepositus sci. Stephani apud Babenberch. Ortolfus prepositus de indichin- gen. Hermannus de Laimbach canonicus babenbergensis. Ekehardus monachus presbyter curie. (?) Hermannus clericus de swarzah. Albertus de Chambe. Otto de Littenbach. Ortungus camerarius. Marquardus pincerna. Heinricus dapifer. Hermannus mareschal- cus. Perhtoldus de Chunigeswisen. Gotfridus de Andehs. Arbo de Niwenburch. Olricus de Santmarjenchirchen. Chunradus de schachen. Duringus filius Gundagrii de Stire. Gundagrius capellanus pre- dicti abbatis de sitansteten. Wolframmus et Otagrius de Sitan- steten. et alii quam plures. Sunt autem hec facta anno Incar- nationis dominice Millesimo centesimo LXXX°. VIII"0. IIP. Non. Octobris. feliciter. Amen.
Original auf Pergament; das Siegel hängt an gelben und verblassten rothen Seidenfäden.
Blaidelingen in Baiern.
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) XVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/a977dae0-48a0-47b5-a921-a494467ea2ac/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success