Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. VIII. , S. 26
VIII.
In nomine sanete et indiuidue Trinitatis. Amen. Communi posterorum pateat memorie. quod ego Diepoldus. dei gratia pathauiensis ecclesie episcopus. exigentibus venerabi
11
lis Sytanstetensis ecclesie Chunradi abbatis laboribus et expensis propter nos longe lateque in legationibus habitis. ipsi ecclesie decimam dotis Amsteten. et decimam in Vdmarvelde. pro deuotionis mee indicio. quam erga locum illum exemplo antecessorum meo- rum habui. cum communi chori pathauiensis consensu. sollemp- niter donaui. huic exigue annectens donationi. ut quicquid a prima fundatione eidem ecclesie ab antecessoribus meis collatum est. vel deinceps a nobis siue a ministerialibus nostris collatum merit. pro redimendis peccatis. aut per coemptionem. siue per concambium in possessionibus et mancipiis. vel nuptiis. hec omnia predicte ecclesie et donauimus et donamus. et ei iure perpetuo confirmamus. Hanc autem nostram constitutionem scripto commendatam. et sigilli nostri inpressione roboratam. noticie posteritatis transmittimus. et ne quis eam infringat. sub anathe- mate prohibemus. adhibitis testibus ydoneis. quorum nomina sunt hec Haimo prepositus ypolitensis comes Heinricus de Schala. Hermannu s de hyrzberch. et Sifridus ysenbiutil. et frater eius Karolus. Heinricus et Waesigrimus de piberhach et alii quam plures. Hec acta sunt Anno Incarnationis dominice M°. C°. LXX°. VII°. Indictione quarta.
Original auf Pergament, das Hängesiegel in der Umschrift verletzt. Jahreszahl und Indiction stimmen nicht; letztere wäre X.
Amstetten O. W. W., Pfarre im Decan. Ybbs.
Ulmerfeld O. W. W., Pfarre im Decan. Waidhofen a. d. Ybbs.
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) VIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/af18c318-eba4-438d-ac49-924480d66f83/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success