Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. XLVIII. , S. 74
Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. XLVIII. , S. 74


XLVIII.
Alexander episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filijs . . . Abbati et Conuentui Monastery de Sytansteten. ordinis s. Benedicti. Patauiensis diocesis. Salutem et apostolicam bene- dictionem. Sacrosancta Romana ecclesia deuotos et humiles filios
59
ex assuete pietatis officio propensius diligere consueuit. et ne prauorum hominum molestijs agitentur. eos tanquam pia mater sue protectionis munimine confouere. Eapropter. dilecti in domino filij. uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu. personas uestras et locum. in quo diuino estis obsequio manci pad. cum omnibus bonis. que impresentiarum rationabiliter possidet. aut in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci. sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specia ler autem terras. domos. redditus. prata. nemora. possessiones et alia bona uestra. sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis. uobis et per uos Monasterio uestro auctoritate apostolica con- tirmamus. et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat. hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere. uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit. indignationem omnipotentis dei beatorum Petri et Pauli apostolorum eius. se nouerit incur- surum. Datum Viterbij Ш. Non. Januar. Pontificatus nostri Anno Quarto.
Original auf Pergament; Bulle.
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) XLVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/b17535ff-61c8-4a54-8cf9-3421a40440d7/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success