Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. XV. , S. 39
Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. XV. , S. 39


In nomine sanete et indiuidue Trinitatis.
Diepoldus gratia Dei Patauiensis ecclesie episcopus. Om nibus Christi fidelibus perpetuam in domino salutem. Amen.
Etsi propter officium cure pastoralis omnibus ecclesiis et monasteriis ad protegendum proposse nostra debitores sumus. maiori tamen quadam iusticia his tenemur prospicere. quos iure fundi et patronatus constat ad matricem ecclesiam patauie per- tinere. Vnde lis. que inter comitem Chunradum de pilstein et dilectum fratrem nostrum Chunradum venerabilem abbatem de sitanstetin diu agitata est et uentilata. ne malicia hominum. que in dies crescit. in errorem poterit reuocari. qualiter decisa sit. et presentibus et futuris nos non piget scripto manifestare. Nam predictus abbas. cum deeimationis noualium ex vtraque parte fluminis ybise. donatione antecessoris nostri pie memorie Udalrici patauiensis ecclesie episcopi suo teneri monasterio con- tenderet. sicut et priuilegiis in promptu habebat confirmare. comes chynradus iure benefici i patauiensis ecclesie suas nichilo
24
minus esse affirmabat. donee tandem post multas vtriusque partis allegationes ex consensu hinc et inde arbitri positi talem premisse contentioni finem inposuerunt. ut scilicet comes chunradus acceptis viginti duobus talentis. omne ius beneficii in predictis decimis nobis resignaret. et sic monasterium et gratia comitis non careret. et decimas nostra donatione in pace tranquillitatis in perpetuum possideret. Que omnia sicut pre- missum est. quia ad debitum finem sunt perducta. quod factum est pro bono pacis. et ratum tenemus. et inconuulsum ut per- maneat. scripto et inpressione sigilli nostri confirmamus. et omnes infringere attemptantes auctoritate omnipotentis dei ab ecclesia eliminamus. et usque ad debitam satisfactionem ex- communicationi subicimus. Huius rei testes sunt. Marchardus abbas clunicensis. Haimo prepositus ypolitensis. Magister Albertus. Comes heinricus de schala. et frater eius Sigehardus. Hademarus de chofarn. Hermannus de hirzeperch. et Sifridus isinbutil. et frater eius karolus. Wasigrimus et heinricus de biberpach. et alij plures. Hec facta sunt anno incarnationis dominice M. С LXXX«. vm°.
Original auf Pergament; das auf der Rückseite der Urkunde ange hängte Siegel ist gut erhalten.
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) XV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/bf216c7b-b932-4475-96fb-2d7016da9045/charter>, accessed 2025-03-15+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success