Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. XLV. , S. 72
Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. XLV. , S. 72



XLV.
Otaharus. qui et Premizl. dei gratia Dominus Regni Boe- mie. Dux Austrie et Marchio Morauie omnibus hanc litteram inspecturis. salutem.
Cum ad preces quaslibet nostrorum fidelium ex deuotionis sinceritate nobis porrectas inclinari teneamur. ad eas tenemur maxime. que et seruicium et cultum dei promouere et respicere dinoscuntur. Hinc est. quod tam presencium quam futurorum patefacimus noticie. quod nos ob salutem anime nostre et pro- genitorum nostrorum ecclesie s. Marie in Sytansteten hanc in- dulsimus libertatem. ut nullus Iudicum seu Officialium seu Pre- fectorum nostrorum aliquam sibi iurisdicionem in hominibus aut possessionibus eisdem pretextu officij. aut occasione prefecture sibi debeat uendicare. uel audeat usurpare. Ex habundancia quoque gracie nostre uolumus et mandamus. ut nulla unquam uexacio dicti monastery hominibus inferatur. aut exactio aduo- cacie nomine requiratur. Ne autem hec libertas collata uideatur equitati aliqualiter obuiare. uolumus. ut reus facinoris. qui in
57
prediis ecclesie sepedicte fuerit incusatus. eiusdem prouincie iu- dici in habitu simplici presentetur. non in rebus mobilibus uel immobilibus. sed in persona iuxta meritum puniendus. Vt autem hec donacio hilariter facta a quolibet euentu maneat inposterum inconuulsa. uenerabili abbati Hermanno et Conuentuj sepius fate ecclesie hanc paginam dedimus in testimonium huius rei perpetuo valiture. Sigillorum nostrorum karactere insignitam. Ad maiorem eciam rei certitudinem testibus. qui aderant. sub- notatis. Qui sunt. Otto comes de Hardekke, qui eo tempore in presencia nostracessit liti habite hactenus in iudicio possessionum predicte ecclesie in Ybsitz. sicut continet littera super facto hoc ipsis data. Heinricus pincerna de Habspach. Chunradus de Hint- perch. Chunradus de Zaekkingen. Albero de Zaelkingen. Otto de perhtoldesdorf. Vlricus de pilhiltdorf. Heinricus dapifer. Dit- marus de Styra. Vlricus de Lobenstein. Albero de pollenheim. Magister Heinricus scriba Anasi. Magister wilhelmus et Magister Gotscalcus Notarij nostri. et alij quam plures. Actum et datum apud Sytansteten. Anno Incarnacionis domini M°. CC". LV". Decimo kalend. Aprilis.
Original auf Pergament; das Siegel hing an gelben und rothen Sei denfaden.
XL VI.
1258. 2. Jänner. Viterbo. — P. Aleannder IV. ernennt den Abt von
Kremsmünster und den Propst von St. Florian zu Schiedsrichtern des
Streites zwischen dem Bischofe Conrad von Freisingen und dem Stifte
wegen des Patronates über Aspach, Waidhofen und Holenstein.
Alexander episcopus. seruus seruorum dei. Dilectis filiis . . . abbati de Cremsmwister et . . . preposito ecclesie sancti Floriani. Patauen. dioc. Salutem et apostolicam benedictionem.
Conquesti sunt nobis . . . Abbas et Conuentus de Sytan steten ordinis sancti Benedicti. de Aspach. de Waidhofen et de Holnstein ecclesiarum patroni. quod venerabilis frater noster . . . episcopus Frisingen. super iure patronatus ecclesiarum ipsarum et rebus alijs iniuriatur eisdem. Ideoque discretioni uestre per apostolica scripta mandamus. quatinus partibus conuocatis audiatis causam et appellatione remota fine debito terminetis. facientes, quod decreueritis. auctoritate nostra firmiter obseruari. Testes autem qui fuerint nominati. si se gratia. odio uel timore
58
subtraxerint. per censuram ecclesiasticam appellatione cessante cogatis ueritati testimonium perhibere. Datum Viterbij 1111- Non. Januar. Pontificatis nostri Anno Quarto.
Original auf Pergament; Bulle.
Abt zu Kremsmünster: Berthold II. de Aheliten. 1256—73. Propst zu St Florian: Siboto 1257—58.
Bischof von Freisingen: Conrad L de Tölz 24. October 1231 — 18. Jänner 1858.
Hollenstein, O. W. W. Pfarre im Decan. Waidhofen.
XLVH.
1258. *2. Jänner. Viterbo. — Derselbe überträgt den Vorigen das Schiedsgericht zwischen den Genannten wegen der Güter in Aspach und
Waidhofen.
Alexander episcopus. senius seruorum dei. Dilectis filijs . . . Abbati de Chremsmunster et . . . Preposito ecclesie sä. Floriani. Patauiensis diocesis. Salutem et apostolicam benedic- tionem. Conquesti simt nobis . . . Abbas et Conuentus Mona stery de Sytansteten. Ordinis sei. Benedicti. quod uenerabilis frater noster . . . episcopus Frisingensis super de Haspach et de Waidhofen uillis ad ipsum Monasterium de iure speetantibus et rebus alija iniuriatur eisdem. Ideoque discretioni uestre per apostolica scripta mandamus. quatenus partibus conuocatis audia- tis causam. et appellatione remota fine debito deeidatis. facien- tes quod decreueritis. auetoritate nostra firmiter obseruari. Testes autem. qui fiierint nominati. si se gratia. odio uel timore subtraxerint. per censuram ecclesiasticam appelatione cessante. cogatis ueritati. testimonium perhibere. Datum Viterbij IIII. Non. Januar. Pontificatus nostri Anno Quarto.
Original auf Pergament; Bulle.
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) XLV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/c407cd2f-53b1-4a52-951f-a43899dd758d/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success