Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 340, S. 281
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 340, S. 281
H einricus Dei gracia electus, W. decanus totumque capi- tulum Spirense, omnibus ad quos presentes iitere pervenerint, salutem in eo, qui est saius in se credencium. Consuevit
1356 iuli 14.
modemorum malignitas rebus pio afleetu gestis derogare, unde decrevit humana sagacitas ea que rite gerunter, ho- minum testimonio vel autentico scripto confirmare, ne pro- cessu temporis hominum malicia pereant aut per obortam oblivionis caliginem evanescant. Ad universorum igitur, tam presencium quam futurontm hanc cedulam intuencium cupi- mus pervenire noticiam, profitentes, quod nos considerata hospitalitatis cura et aliis, quibus monasterium et persone in Hemmenrode, ordinis Cisterciensis, Treverensis diocesis, mi- nus solito et indebite opprimuntur, presentandi in ecclesia Altrupphe, Spirensis diocesis, perpetuum vicarium, cuuis ius patronatus ex collacione incliti W. quondam Romanorum re- gis ad ipsos pertinere dignoscitur, et percipiendi proventus et redditus cum universis pertinenciis suis, soluta prius dicto vicario congrua et honesta porcione dictorum proventuum, ad portanda onera ipsius ecclesie in usus suos convertere valeant unanimi consensu et mera liberalitate pie et pure, ob reverenciam beate virginis Marie et personarum in eodem loco Deo famulancium, accedente ad hoc nichilominus con- sensu venerabilis viri Bertholdi prepositi Spirensis, dicte ecclesie archidiaconi, dignum duximus indujgendum et con- cedendum, salvo tamen nostro nostrorumque successorum iure in omnibus et per omnia et archidiaconi memorati. Et ut hec rata permaneant, presentem cedulam exinde concep- tam sigillis nostris et dicti prepositi Spirensis predicto mo- nasterio in Hemmenrode tradidimus communitam. Actum anno Domini MCCLVI. pridie idus iulii.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 340, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/07c9dbc1-1c14-491a-85a8-45f904752e16/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success