Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 80, S. 101
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 80, S. 101


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 80, S. 101
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Salutis no- stre Deum authorem et dominum, ad cuius nutum scripture omnia facta fuisse testantur, qui ut nos in infernalibus clau- stris retentos ad consorcia revocaret angelica, quibus primi^ reatu parentis inlicitum perfrui scilicet . . . panibus excidit et semetipsum exinanivit servilem formam accipiens, contem- plantes nostra imprimis debet esse intencio, ut ne igneo cru- ciatu in tenebrarum caligine cruciemur, ad provectum sancte ecclesie et sublevacionem matris nostre circaque eius aug- mentum adhibita omni diligencia mentis et corporis summo- pere curare studeamus. Notum itaque et intimando manife- stum facimus omnibus tam futuris quam presentibus, quoniam ego Matheus Lotharingorum dux et marchio cum assensu coniugis mee Berthe et Balduini fatris mei pro remedio anime progenitoris mei Symonis, nostrarumque animarum et fide- lium defunctorum, cuius precibus et auxilio locus iste, qui inter montana ardua et silvarum densitatem situs est, quique vallis saucte Marie nuncupatus constitutus est iuxta Sturtzel-
1143 ianuar 13.
hronn, eidem prefato loco predium de Wulyelingen in omm hsu, tam in terra culta quam inculta, cum pratis et silvis concedimus et donamus. Theodericus vero comes terre cum uxore sua Adelheide et filio suo Gotefrido, qui eiusdem predii, quod dedimus quartam partem possedit et tenuit illam nobis donando exstipulavit. Actum est boc quidem et discussum idus ianuarii, luna XXIV. anno IV. decennovenalis cicli, epacta III. indictione VI. concurvente IV. anno MCXLIII. ab incar- nacione Domini, Innocente papa residente, Cuonrado rege reg- nante, Stephano Metensi episcopo superstite. Hoc autem ut notum sit, et remoto omni scrupulo repeticionis nequam ac ca- lumnie occasione, loco prenominato supradictum predium mul- tis videntibus et assistentibus exstipulavimus et donavimus, quorum hec sunt nomina, Wernherus capellanus videlicet de Bithes, Immo sacerdos, Albertus de Darneio, Petrus deMo- nasteriolo, Hermannus de sancto Hilario, Theodoricus de domno Basilio, Cono de sancta Margaretha, Volmarus da- pifer, Albertus Gadenimontis, Lithardus filius domni A. de , Darneio, Pharicus, Gerboto, Tannadus et filius eius Bertulfus et Cuonradus, Fulcherus et filius eius Bertulfus, Hermisto, Bernocherus et Nuepolderus, Gumbertus et Hecelo, Gerardus, Albus et Lambertus, Albertus, Bertramus et Linfridus, Sig- fridus, Reimboldus et Bernhardus et Henricus, Marcoardus, Rufus, Arnulfus, Theodoricus et Henricus, Hechehardus, Ha- gano, Egenolfus.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 80, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/08bb8abc-4a1b-42b7-825d-c617043e092b/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success