Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 435, S. 356
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 435, S. 356

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 435, S. 356
lobannes episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, de- cano et capitulo ecclesie Spirensis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et ho- nestum, tam vigor equitatis, quam ordo exigit racionis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur ef- fectum. Eapropter dilecti in Domino filii, vestris iustis pos- tulacionibus grato concurrentes assensu, omnes libertates et immunitates a Romanorum pontificibus, predecessoribus nos- tris, sive per privilegia, seu alias indulgencias, vobis et ec- clesie vestre concessas, nec non libertates et exempciones secularium exactionum a regibus et principibus aliisque Christi fidelibus racionabiliter vobis seu ecclesie predicte indultas, sicut eas iuste ac pacifice obtinetis, vobis et per vos eidem ecclesie auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare pre- sumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum euis, se noverit incursurum. Datum Viterbii, idus ianuarii, pontificatus nostri anno primo.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 435, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/13e65677-d0ba-4057-a6c3-4da905f30ba0/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success