Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 335, S. 278
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 335, S. 278


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 335, S. 278
Heinricus Dei gracia Spirensis electus, imperialis aule can- cellarius, omnibus ad quos presens scriptum pervenerit, sub- scriptis fidem adhibere. Iustis petencium desideriis grato de- bemus occurrere assensu et vota que a iuris seu racionis se- mita non discordant, benigno volumus prosequi affectu, sicut nos ad hoC assumptum regimen obligavit. Dilectorum igitur decani et capituli Spirensis piam devocionem considerantes iri eo quod partem decime maioris et minoris in Buele, quam frater noster comes Emecho et fratruelis noster Fridericus eorumque antecessores ab ecclesia nostra in feodo tenebant, ad ius divinum et sustentacionem fratrum ipsam decimam cum omni iure ipsi attinente, solo iure patronatus excepto, revo- cabant octoginta marcas puri argenti ad ipsius decime emp- cionem, nunc pocius redempcionem, cum decime de inre com- muni ad ecclesias et non ad laicos pertinent aut impen- dent: nos ipsis nostrum assensum petentitws consentimus et quotl ab eisdem factum est ratum et gratum habentes non minus ipsum contractum quam eorum devocionem approbamus. Et ut contractus taliter initus maiore immunitate gaudgat, presentem literam nostro et ipsorum venditorum sigillis fe- cimus communiri. Datum anno Domini MCCLVI. kal. marcii.
1256 marz 1.
Testes qui in predicto contractu interfuerunt hii sunt: Ulricus de Wingartin. Stcphanus de Durinkeim, Heinricus Snitelouch, Egeno de Lachen, Albertus de Aldorf, Dithericus de Sta- ptel, Arnoldus de Engazzin milites, Bertholdus et Gotel- mannus, fratres de Meti, Conradus de Richenbach, Conradus de Wardenberg milites. et alii quam plures. Fideiussores in solidum dati sunt hii: Conradus de Richenbach, Helfricus de Ysenburg, Stephanus de Durinkeim, Franco de Lambesbeim.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 335, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/1bb2e469-39d3-4bc9-b77f-0850c986abf6/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success