Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 253, S. 221
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 253, S. 221


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 253, S. 221
Orregorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis . . abbati Uterinevallis Cisteroiensis ordinis Spireasis diocesis, . . decano et . . thesaurario sancti Guidonis Spirensis, salu
212 1237 april 2.
tem et apostolicam benedictionem. Dilectus filius H. rector ecclesie in Metenheim sua nobis exposuit questione, quod ab- bas et conventus de Hymmenrode Cisterciensis ordinis Tre- verensis diocesis, ipsum quibusdam possessionibus, decimis et rebus aliis ad eandem ecclesiam pertinentibus contra iusticiam spoliarunt. Cum igitur spoliatis iniuste restitucionis sit bene- ficio succurrendum, discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus eo sicut iustum fuerit restituto audiatis causam et appellacione remota fine debito terminetis, facien- tes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem qui fuerint nominati, si se gracia, odio vel timore subtraxerint, per censuram eandem appella- cione cessante cogatis veritati testimonium perhibere. Ouod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nichilominus exequantur. Datum Viterbii, II11. nonas aprilis, pontificatus nostri anno undecimo.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 253, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/1f15edf3-0511-4aae-ac18-8c0c2873f77e/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success