Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 259, S. 226
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 259, S. 226
In nomine sancte et individue Trinitatis. Cuonradus Dei gracia Spirensis episcopus, dilectis in Christo fratribus, Cuon- rado abbati et conventui in Hemmenrode, Cisterciensis or- dinis, Treverensis diocesis, perpetuam in Domino salutem. Cum ecclesia de Mettenheim nostre diocesis desolata fuisset et ab omni cultu hominum prorsus aliena facta sicut ex ve- nerabilium personarum veraci relacione didicimus, venerabi- lis pater bone memorie Cuonradus antecessor noster et im- perialis aule cancellarius, de consensu archidiaconi loci et capituli Spirensis ob sublevandam inopiam vestram vobis eam contulit et confirmavit, cum iure patronatus, cum dote et omnibus appendiciis eiusdem ecclesie, ut de fructibus eius de cetero in perpetuum domus vestre ordinetis utilitatem, episcopo et archidiacono sua iusticia salva remanente, ea maxime ductus racione, quod nullus esset habitator ipsius parochie et ita per consequenciam evanuisset ius cure pasto- ralis. Ius quoque patronatus, quod de feodo episcopi fuerat, a patrono esset ei in aliis bonis eiusdem plene recompensa- tum. Accessit post hec iterato ad preces amantissimorum patrum, domini Theoderici Treverensis, et domini Sifridi Mo- guntinensis archiepiscoporum, universalis consensus capituh nostri Spirensis, unanimiter consenciens et liberaliter conce- dens, ut monasterium vestrum gaudeat omni decima ecclesie memorate de Mettenheim, sive ibi ecclesia fuerit, sive non, factum prefati C. Spirensis episcopi, imperalis aute cancel- larii, suo favore prosequens, gratam et ratam habens vobis gra6iam sic impensam. Nos igitur sectantes vestigia ante- cessorum nostrorum, sepedicti C. videlicet, Berengarii et Cuonradi felicium episcoporum Spirensium, qui vobis valde propicii fuerunt in hac parte, graciam vobis sic impensam approbamus, amplectimus et sub Dei ac beate virginis Marie et nostra protectione suscipimus, sub anathematis pena fir- miter inhibentes, ne quis ei aliquatenus contraire presumat, eos omnes, qui ipsam convellere, imminuere aut irritare pre- sumpserint et qui presumptoribus favorem vel presidium pre- stiterint, excommunicacionis vinculo vincientes. Datum Spire, mense ianuario, anno dominice incarnacionis MCCXXXVIll.
1238 mai.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 259, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/1ff17814-f519-42ca-8fb6-236778633830/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success