Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 232, S. 209
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 232, S. 209

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 232, S. 209
In nomine Domini, amen. Noverint universi Christi fideles, quod ego Cuno scolasticus Spirensis contuli pro remedio anime mee sancte Marie in Heilesbrucken lumen perpetuum, deser- viens nocte et comparatum pro sex libris super censibus cu; iusdam aree iuxta pontem piscium Anshelmi civis Spirensis. Census autem iidem sunt quinque uncie, quas ad idem lumen comparavi predicta pecunia. Contuli item idem lumen ad pre- dictum locum hac forma, ut si Iocus ipse non perstiterit, eciam donum meum pertineat ad ecclesiam maiorem Spirensem. Et hoc presenti litera et sigillo capituli maioris Spirensis atque meo volui corroborari. Actum anno Domini JMCCXXXIIII. Testes Hertwicus sacerdos, Cuonradus civis Spirensis cog- nomine Monachus, et idem Cuonradus, et reliqui qui audierunt.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 232, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/255efbd8-5442-4918-90f5-067bfc858933/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success