Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 158, S. 159
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 158, S. 159

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 158, S. 159
Innocencius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, capitulo Spirensi salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere con- sensum et vota, que a racionis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter dilecti in Domino filii vestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu ius patronatus, quod carissimus in Christo filius noster, F. illustris rex Sicilie in Romanorum imperatorem electus in ecclesiam de Ezelingen noscitur habuisse, sicut pie ac pro- vide fuit ecclesie vestre ab eodem rege concessum, et illud iuste ac pacifice possidetis vobis et per vos ecclesie vestre auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti pa- trocinio communimus, salvo iure diocesani episcopi absque preiudicio aliorum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere vel ei ausu teme- rario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud sanctum Petrum, nonas aprilis, pontificatus nostri anno sep- timo decimo.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 158, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/2d97c79c-cfde-40e9-ba30-f2b21765be60/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success