Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 400, S. 328
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 400, S. 328
H einricus Dei gracia Spirensis episcopus. Proponentibus coram nobis Friderico, Heinrico militibus et Conrado dicto Mursel de Dan, vasallis nostris, quod advocaciam in bonis quondam Hirsaugiensis monasterii, nunc autem capituli Spi- rensis, sitis in Wingarten, habeant et habere debeant, de- canus et capitulum Spirense responderunt, quod conventus Hirsaugiensis eadem bona multis temporibus libera tenuit nullo onere advocacionis vel servicii astricta et eadem in capitulum Spirense libera transtulit titulo vendicionis. Nos
1268 november 10. 319
vero Bertoldo dicto Rusiln et Friderico pieposito de Gilst, monachis dicti monasteni Hirsaugiensis pro testibus ex parte capituli Spirensis, inductis, auditis et dictis eorum iuratorum diligenter inspectis babito consilio sentenciando pronunciamus, quod bona in Wingarten, que babet nunc ecclesia Spiren- sis, libera esse debent et ab omni iure advocacionis et ser- vicii absoluta et ex hoc Friderico et Heinrico et Conrado de Dan, vasallis nostris antedictis et heredibus eorum per- petuum silencium imponimus super advocacia, quam se in bonis antepositis asserebant habere, cui sentencie iidem F., H. et C. de Dan, nostri vasalli parentes humiliter omni iure, quod in dictis bonis in Wingarten sibi competere asserebant, sollempniter renunciarunt. Acta sunt hec apud ecclesiam sancti Germani extra muros Spirenses in vigilia beati Mar- tini die inquam et loco ad hoc specialiter prefixis et a par- tibus acceptatis, anno Domini MCCLXVIII. presentibus Her- lindo decano, Bernhoho et Diethero sancti Germani et ma- gistro Alberto de Dalheim sancti Widonis ecclesiarum ca- nonicis Spirensibus, fratre Anselmo, commendatore domus de Heimbach, hospitalis sancti Ioannis Ierosalemitani, Anto- nio dapifero, Dietherico de Staffel et Dietherico de Roden militibus, et aliis quam pluribus fide dignis. Ad evidenciam igitur predictorum, robur et memoriam hoc instrumentum tam nostro, quam predictorum F., H. et C. de Dan, nos- trorum vasallorum sigillis fecimus communiri.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 400, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/37b7932e-ff76-4337-87d0-a980f90592c1/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success