Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 271, S. 234
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 271, S. 234

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 271, S. 234
Ouonradus Dei gracia episcopus Spirensis, omnibus in per- petuum. Districti examinis terrore percussi et ex illa senten- cia veritatis inducti, hospes fui et non collegistis me, et cum Dominus sibi imputet factum, quod uno ex suis fit minimis, atque cum illud alienatum quodammodo esse non videatur, quod ecclesia ecclesie gratuita liberalitate largitur sine dis- pendio graviore, de consensu capituli nostri Spirensis, cuius interest, libere donavimus aream sitam in latere capelle ab- batis Nicolai versus Hasenphul, dilecto in Christo filio Wern- hero elusderif capelhT rectbri, tali addicione mediante lauda- bili, ut in ea domum edificet eidem capelle perpetue attinen- tem et per rectores antedicte capelle, quiqunque pro tem- pore fuerint, inhabitaridam. In cuius igitur donacionis certam evidenciam, robur et memoriam, presentem cartulam exinde confectam contulimus sepedicto Wernhero rectori suisque successoribus conservandam, nostro et capituli Spirensis si- gillis legaliter communitam. Actum anno Domini MCCXLII.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 271, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/38cf64a6-13b8-4317-80ff-e707445561bb/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success