Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 292, S. 245
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 292, S. 245

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 292, S. 245
Innocencius episcopus, servus servorum Dei, diletis filiis, de- cano et capjtulo Spirensi, salutem et apostolicam benedic- tionem. Sacrosancta Komana ecclesia devotos et humiles filios ex assueto pietatis officio diligere propensius consue- vit, et ne pravorum hominum molestiis agitentur, eis tanquam pia mater sue protectionis munimine confovere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis precibus inclinati per- sonas vestras et ecclesiam, in qua divino vacatis obsequio, cum omnibus bonis vestris, que in presenciarum racionabiliter possidetis, aut in futurum iustis modis prestante Domino po- teritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione susci- pimus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis in- fringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incur- surum. Datum Lugduni, III. kal. augusti, pontificatus nostri anno quarto.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 292, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/39797a00-cbf6-4e9c-b109-5bec275b6172/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success