Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 373, S. 307
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 373, S. 307


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 373, S. 307
Richardus Dei gracia Romanorum rex semper augastus, uni- versis imperii Romani fidelibus presentes literas inspecturis graciam suam et omne bonum. Pro fidei merito et sincere devocionis obsequils, quibus venerabilis H. Spirensis episco- pus, princeps noster carissimus, nostris continue beneplacitis studuit placide complacere, volentes honorandam Spirensem ecclesiam speciali prosequi gracia et favore, universitatis vestre noticie cupimus declarare, quod cum idem episcopus prout eo cuimini nostro fideliter exponente didicimus pridem a nobili viro Ottone de Eberstein comparavit quedam bona, que Wezelo de Berge ab ipso Ottone tenebat titulo feodali et per mortem eiusdem Wezelonis ad dictum 0. de Eber- stein libere devoluta fuerint, que quidem bona sunt quidam conductus in terminis certis Reni, bona et iura in Hanboch et Vornloch et alibi, nec non alia bona, que prefatus 0. de Eberstein ab imperio tenuit titulo feodali. Nos memorati episcopi precibus inclinati predictum vendicionis contractum, prout rite ac iuste factum esse dinoscitur, gratum habemus et ratum, eumque de plenitudinis potestatis nostre tenore pre- sencium confirmamus liberalitate regia porrigentes predicle ecclesif Spireusi bona et feoda prelibata a nobis et imperio titulo feodali perpetuo possidenda. In cuins rei testimonium presens scriptum exinde conscribi et maiestatis nostre sigillo iussimus communiri. Datum Moguncie, XVIII. die decembris, indictione VI. anno Domini MCCLXII. regni vero nostri anno sexto.
19*
298 1263 mai 1.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 373, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/3e69ac43-03d6-4d87-98f9-5d8702bf2f29/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success