Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 57, S. 68
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 57, S. 68
!n nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus diyina favente clemencia tercius Romanorum imperator augustus.
1086 iannar 11. 59
Omnibns Dei nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse volumus, qualiter nos pro remedio anime nostre ac pro memoria parentum nostrorum, patris Heinrici, avi Cuon- radi et avie Gisle, per interventum fidelis nostri Huozmanni Spirensis episcopi. sancte Marie ad ecclesiam Spirensem tale predium, quale in villa nomine Lutera Mahtilda italica, nostra neptis habuerat, et quod in potestatem nostram lege et iudi- ciario iure pervenerat, cum servientibus eorumque bonis et omnibus appendiciis, id est mancipiis, areis, edificiis, terris cultis et incultis, viis et inviis, molis et molendinis, aquis aquarumque decursibus, pratis, pascuis, silvis, venacione, pis- cacione, exitibus et reditibus, quesitis et inquirendis, seu cum omni utilitate, que ullo modo inde provenire potest, in pro- prium dedimus. Ea vidclicet racione, ut predictus episcopus et successores eius inde talem, qualem de ceteris ad sedem suam pertinentibus bonis, potestatem habeant, tenendi, pre- staudi, commutandi, precariandi. Cuius donacionis auctoritas ut semper stabilis et inconvulsa permaneat, hanc cartam inde conscribi, quam, sicut infra apparet, manu propria roboran- tes, impressione sigilli nostri iussimUs insigniri. Signum domni Heinrici tercii Romanorum imperatoris augusti -f\ Heriman- nus cancellarius vice Wezelonis archicancellarii recognovit. Data III. idus ianuarii, anno ab incarnacione Domini MLXXXVI. indictione VIIII. anno autem domni Heinrici imperatoris, regni quidem XXXI. imperii vero II. Actum Spire feliciter amen.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 57, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/40154299-e884-4f0b-a0d1-e99ee07134bd/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success