Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 412, S. 342
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 412, S. 342
Aibertus decanus totumque capitulum ecclesie Spirensis, omnibus presentem literam inspecturis salutem in omnium salvatore. Que ad perpetuam generaliter ordinata sunt uti- litatem, nulla decet commutacione variari, nec ad privatum trahi debent commodum, que ad bonum sunt commune pre- fixa. Huius igitur auctoritatis instructione provocati, nos in capitulo nostro convenientes, habitis inter nos diversis trac- tatibus super statu ecclesie nostre, recensentes eciam diver- sorum privilegiorum nobis a sede apostolica indultorum te- norem, invenimus, quod per Romanos pontifices, videlicet Honorium tercium et Innocencium quartum, nobis extitit in- dultum, quod proventus vacancium prebendarum per trien- nium possumus in utilitatem et restauracionem ecclesie nos- tre convertere secundum formam nobis traditam in hac parte. Verum licet quadraginta prebendarum numerus in ecclesia nostra sit ab antiquo taxatus, de quarum numero triginta canonicorum prebendas duntaxat si quas vacare contingebat, hucusque in utilitatem predictam duximus convertendas, mi- nus provide considerantes, quod de reliquo numero vicario- rum, qui paria sorciuntur stipendia prebendarum, nullum com- modum aut emolumentum hactenus ecclesie nostre provenit. Cum igitur secundum iuris documenta beneficia principum large sint interpretanda, et privilegia generaliter loquendo de prebendis, tam canonicorum quam vicariorum prebendas comprehendisse noscantur, cum nihil distrinxerint vel exce- perint in premissis, neve ad privatum commodum trahantur, quf ad bonum sunt commune prefixa, capituli nostri appro- bante consensu duximus statuendum, ut predictorum vicario- rum integras seu divisas prebendas habencium, cedencium vel decedencium prebende deinceps per triennium post elap- sum primi anni, qui appellatur annus gracie, in utilitatem ecclesie nostre cedant, sicut iidem vicarii, si quos cedere vel decedere contigerit, proventus primi anni possint, si forsan debitorum onere sint gravati, ad solucionem suo- rum convertere debitorum, et solutis debitis, si quid resi- duum fuerit, ecclesie nostre usibus applicetur. Et similiter fiat, si iidem nullo debitorum onere sunt gravati, videlicet quod proventus primi anni in usus ecclesie convertantur, et ex hiis seu ex aliqua parte anime ipsius cedentis vel dece- dentis annuale remedium ordinetur, secundum quod visum
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 412, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/43011695-dcf4-436c-a40a-0a9dbf4d2919/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success