Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 243, S. 215
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 243, S. 215


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 243, S. 215
Ouonradus Dei gracia Spirensis episcopus, universis hoc scriptum inspecturis salutem in perpetuum. Notum sit utijver- sitati vestre, quod cum Gerhardus miles de Lambesheim fra- tres de Hemmenrode super quibusdam bonis in Mudach, que sui iuris esse dicebat, coram iudice seculari traxisset in cau- sam, ipsi fratres ab hac impedicione ob contumaciam pre- fati G. per sentenciam generalem iudicii sunt absoluti. Post- modum vero cum iam dictus B. coram nobis super eisdem bonis adversus memoratos fratres iterato movisset questio- nem, nos unicuique ius suum conservare volentes utrique parti diem prefiximus peremptoriam. Ad quam diem cum sepedicti de Hemmenrode venirent parati respondere, predictus G. neC > venit nec responsalem pro se misit. Unde nos prudentum virorum usi consilio et quia nobis constitit de premissis pre- dictos fratres de Hemmenrode ab ipsa impedicione denuo per sentenciam iudicii generalem absolvimus, et in huius rei testimonium hanc cartam fecimus sigilli nostri munimine ro- borarr. Testes huius rei sunt, Cuonradus prepositus maioris, Sigfridus decanus maior, Cuonradus prepositus sancti Wi- donis; laici, Fridericus miles de Danne, Adelhelmus de Di- desheim, Adelvolcus de Lache, et alii quam plures. Acta sunt hec anno gracie MCCXXXV. mense novembris.
1235 november.
204, Conrad IV. bischof zu Speyer schiedrichtet zwischen dem kloster Hemmenrode und den bewohncrn von Mutterstadt voe- gen gtiter bei Neuhofen. 1235 nov.
Ouonradus Dei gracia Spirensis episcopus, universis Christi fidelibus hoc scriptum inspecturis salutem in perpetuum. Su- per rebus et gestis hominum sepe carta confitetur, quia per cartam multa dubietas amputatur. Eapropter universitati ves- tre notum facimus, quod controversia, que inter fratres de Hemmenrode et homines de Mutterstat super quibusdam bonis iuxta novam curiam iacentibus vertebatur, coram nobis in hunc modum est sopita, videlicet quod bona fratrum de Hem- menrode nove curie adiacencia . et ad ipsam pertinencia de communi assensu hominum de Mutterstat, lapidibus et fos- satis ab aliis sunt distincta. Verum quia infra eosdem ter- minos prefati homines de Mutterstat nichil iuris penitus ha- bere dignoscuntur, si ipsi vel eorum pecora sine voluntate fratrum de Hemmenrode positos terminos transgrediuntur et eis dampnum intulerunt et e converso si pecora fratrum iam dictis hominibus in ipsorum pascuis et terminis aliquid damp- num fecerint, emenda secundum quantitatem dampni sive vio- lencia utrumque pacifice requiretur. Sane et hoc memorie comnrendandum, quod bona ex parte altera iacencia et ad novam curiam per proprietatem pertinencia predictis homi- nibus de Mutterstat sub annuo censu quatuor scilicet uncia- rum Spirensium iure hereditario sunt concessa. Ut autem hec rata et inconvulsa permaneant, et ne sepedicti homines de Mutterstat ausu temerario memoratos fratres de cetero molestare presumant, hanc cartam fecimus conscribi et sigilli nostri appensione in testimonium communiri. Testes vero hu- ius rei sunt, Cuonradus prepositus, Sifridus decanus maioris, Cuonradus prepositus sancti Widonis; laici, Fridericus miles de Dan, Ioannes miles de Franckenstein, Elbvinus niger, Wal- , terus barba, Bertholdus, cives Spirenses, et alii quam plures- Acta sunt hec anno gracie MCCXXXV. mense novembris.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 243, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/44a7e37c-e6b3-4106-9860-25a442989e8b/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success