Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 546, S. 473
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 546, S. 473
IVos judices, consules et universi cives Spirenses scire vo- lumus universos praesentium mspectores, quod coram nobis et Luca dicto Fuhs sculteto nostrae civitatis in publico con- stituti Conradus Retschelin et Rudolfus Ratzman, magistri sive procuratores bospitalis novi prope sanctum Georgium in Spira, nomine ejusdem bospitalis recognoverunt, antecessores suos in dicto magisterio dudum vendidisse religiosis in Christo dominabus . . . abbatissae et conventui mnnasterii sanctae Clarae prope Spiram, antequam istic de Agersheim trans- tulerunt, curiam ipsius hospitalis cum universis suis appen- diciis, sitam in Altspire apud sanctum Martinum, nec non vineas sive areas sitas ex opposito dictae curiae a vinculo de ista parte areae, quae quondam fuit curia Dregellini, ten- dente usque ad ripam, trahentes usque ad infernum et ten- dentes pro certo pretio infrascripto. Ouam quidem vendi- tionem ipsi nunc renovant et nomine dicti hospitalis vendunt et tradunt ac se vendidisse et tradidisse praesentibus re- cognoscunt praefatis dominabus, dictam curiam et locum cu- riae, in quo positum est monasterium ipsarum dominarum, nec non vineas sive areas praedictas, in quibus curia ipsa- rum dicta bubof est constructa, cum omnibus suis juribus et attinenciis quibuscunque pro trecentis libris hallensium lega- lium et bonorum. Quos ballenses confessi sunt iidem ma- gistri se nomine dicti hospitalis recepisse et in utilitatem ejusdem convertisse integre et complete, vendentes ipsis dominabus bona praemissa et loca, quod nullus census am- plior cedit de ipsis, quam census subscripti, scilicet de curia praedicta dantur in lesto beati Martini tres solidi de- nariorum et sex cappones ad sanctum Mauritium. Item do- minae dictae Gyrin octo solidi cum dimidio hallensium et unus cappo. Item triginta denarii et unus cappo ad sanc- tum Widonem et sex denarii ad sanctum Mauritium plebano ibidem. Item in nativitate beatae virginis tres solidi dena- riorum ad sanctum Mauritium et in festo beati Laurentii unus solidus denarius quatuor sacerdotibus in hospitali et
464 1310 marz 18.
ad sanctum Georgium quatuor, videlicet denarius cuilibet unus et minoribus fratribus quatuor, denarii. Item Augusti- nensibus quatuor denarii. Item de vinea ex opposito dictae curiae dantur in festo beati Martini dominae dictae Syden- swentzin viginti denarii et unus cappo et dominae de Ror- hus tres cappones et Wernhero Ybischen canonico sancti Germani duo cappones et ad sanctam Trinitatem unus cappo. Item de dimidia vinea versus infernum datur unus solidus denariorum pro decima ad sanctum Martinum, ita quod nul- lam ultra debeat dare decimam. Item in festo beati Mi- chaelis dantur decem solidi denariorum portario majoris ec- clesiae Spirensis. Item in nativitate beatae virginis octode- cim denarii dominae de Rorhus dantur et Wernhero Ybi- schen praedicto et octodecim denarii. Item in purificatione beatae virginis datur unus solidus denariorum ad sanctam Trinitatem. Item unus denaruis et unus cappo ad sanctum Germanum in festo beati Martini. Item de curia et vinea praedictis dantur in festo Cosmae et Damiani duae librae hallensium fratribus minoribus de Spira et ipsae dominae de eisdem censibus ab hospitali praedicto esse debent absolutae. Si quis autem census amplior in antea inveniretur super dic- tis bonis, illum dictum hospitale tenetur mtegraliter restau- rare. Super quibus dictus scultetus etc. Datum anno Do- mini millesimo trecentesimo decimo, feria quarta ante do- minicam Oculi.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 546, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/4a65502f-2701-4f6f-88b0-e97da0cf6c34/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success