Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 221, S. 200
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 221, S. 200


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 221, S. 200
H einricus Dei gracia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus, quibus presens scriptum exhibi- tum fuerit, graciam suam et omne bonum. Inolevit quippe a longis retro temporibus in civitate nostra Spirensi, sicut in- telleximus quedam consuetudo detestabilis pacis emula, di- vini et bumani iuris inimica, hec scilicet, ut si quis alicui laicorum in minima denariorum quantitate solvere tenebatur, creditor debitorem nulla vel modica monicione premissa co- ram officiali sculteto Spirensi traxerit in causam, conquerens ipsum contumacialiter et violenter, quod volgariter frevele vocatur, pecunie sibi debite solucionem neglexisse, a cuius instancia iudicii reus nequaquam potuit absolvi. nisi ad mi- nus per septem testimonia personarum. Quas si reus ad expurgacionem obiectorum non poterat producere, scultetus ipsum reum actori ad solvendum deducta in iudicium con- dempnavit et insuper iudex ipse pro contumacia sive vio- lencia, que frevele dicitur, licet nulla esset, reo pro libitu pecuniarum penam inflixit. Cum ad abolendam igitur huius- modi inique consuetudinis corruptelam dilectus princeps Be- ringerus, venerabilis Spirensis episcopus, ad preces civium nostrorum Spirensium, communicato capituli sui consilio pro- vide statuit, ut si quis laicorum aliquem in civitate nostra Spirensi iuxta casum prescriptum coram sculteto Spirensi
1231 april 29. 191
deinceps traxit in causam, actori se tercio ad minus inter- positis iuramentis incumbat onus probandi contumaciam, sive violenciam, que frevele dicitur, quam reum dicit commisisse, alioquin reus elevata ad gloriosas sanctorum reliquias sola manu intencionem actoris elidat iurando se nichil debere, vel contumaciter aut violenter, quod frevele dicitur, debitum se non tenere, vel tenuisse, aut violenciam obiectam non commisisse. Verum cum eciam idem episcopus et cives flostri prenotati a nobis cum magna precum instancia postulaverint, ut abolicionem premisse consuetudinis inique auctoritate regia confirmare dignaremur, nos deliberato consilio principum fac- tum memorati episcopi nostri principis, duximus confirman- dum. Et ad maiorem evidenciam presens scriptum sigillo nostre celsitudinis iussimus communiri et antefatis nostris civibus exhiberi. Testes, qui interfuerunt, hii sunt, S. Mo- guntinensis, H. Coloniensis, Tb. Trevirensis et Magdebur- gensis archiepiscopi. S. Ratisponensis, imperialis aule can- cellarius. H. Wurtzenburgensis episcopus. H. Wormaciensis, H. Argentinensis, B. Spirensis, Curiensis et Augustinensis, Laudunensis episcopi. Sancti Galli, Prumensis, C. de Wizzen- burg, sancti Cornelii et de Gegenbach abbates. Brabancie, Luothoringie, Meranie et de Lympurg duces. Comes Wal- ramus. Palatinus comes de Tuwingen. Comes de Otingen. Comes de Spanheim. Comes de Keffernberg. Comes de Hoh- stein. Comes de Hartzburg. Burgravius de Nuorenberg. Co- mes de Alsacia. Comes Hyrsutus. A. comes de Habesburg. A. comes de Kyburg. Comes de Ferrcto. H. et A. nifarii. F. comes de Zolre. M. comes de Wilperg. E. comes de Ebersfein. W. dapifer de Bolandia. Marschalcus de Bappen- heim. C. dapifer de Walpurg. C. pincerna de Wintersteten, et alii quam plures. Datum apud Wormaciam in sollempni nostra curia, anno dominice incarnacionis MCCXXXI. III. kal. maii, indictione IIII.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 221, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/4c28a49e-77c2-433a-a578-2399929de1ab/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success