Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 40, S. 51
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 40, S. 51
In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus divina favente clemencia rex. Si aliquem locum Deo sanctisque eius die noctuque ad serviendum specialiter mancipatum, ex hiis, que nostre proprietatis sunt, cupimus ditare et ditamus, ut pro temporalibus sempiterna, immo pro caducis in perpetuo ma- nencia bona capiamus, minime dubitamus. Quapropter omnibus Christi nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus per- spicuum esse volumus, qualiter nos ob remedium anime dul- cissimi genitoris nostri Cuonradi imperatoris augusti, et ma- tris nostre Gisele imperatricis auguste, simul et coniugis no- stre regine Cuonegundis pie memorie, atque pro nostra per- petua salute, contectalisque nostre Agnetis scilicet regine, sancte Spirensi ecolesif in bonore sancte Dei genitricis Marie constructe, in qua corpora patris nostri matrisque consepulta remanent, fratribusque inibi Dei servicio assidue vacantibus, tale predium, quale Heinricus comes sui iuris nobis dedit ac in proprium tradidit, Rotenuels dictum, in pago Ufgouwe in comitatu Adelberti comitis situm, cum omnibus suis pertinen- ciis, hoc est utriusque sexus mancipiis, areis, edificiis, terris, cultis et incultis, agris, campis, pratis, pascuis, silvis, vena- cionibus, aquis aquarumque decursibus, molis, molendinis, pis- cacionibus, exitibus et reditibus, viis et inviis, quesitis et in- quirendis, cum omni utilitate, que ullo modo inde poterit pro- venire in proprium tradidimus. Eo nimirum tenore, ut eiusdem ecclesie prepositus eiusque successores cum consilio et con- sensu fratrum de eodem predio liberam deinceps habeant po- testatem tenendi, commutandi, precariandi, vel quicquid sibi placuerit, ad usum fratrum inde faciendi. Si autem, quod ab- sit, aliquis episcoporum eiusdem ecclesie aut sibimet ipsi usur
3*
42 1046 september 9.
pare, aut alicui in beneficium dare, vel qtioquo modo a ser- vicio fratrum presumpserit abalienare, bis aut ter ab herede nostro et fratribus monitus, ut emendefc, et si renuerit, sibique in ammonicione obedire contempserit, idem noster proximus heres dimidiam libram auri in publico pondere ad altare sancte Marie persolvat, sibique supradictum predium hereditario iure possidendum redimat. Et ut hec nostre tradicionis et consti- tucionis auctoritas stabilis et inconvulsa omni evo permaneat, hanc cartam inde conscriptam manu propria corroborantes, sigillo nostro iussimus insigniri. Signum domni Heinrici tercii regis invictissimi .j.. Theodericus cancellarius vice Bardonis archicancellarii recognovi. Data V. idus septembris, avno do- minice incarnacionis MXLVI. indictione XIIII. anno autem domni Heinrici tercii, ordinacionis eius XVIII. regni vero VIII. Actum Auguste in Dei nomine feliciter amen.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 40, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/52c954de-adaa-4185-b75d-06480cf074af/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success