Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 386, S. 317
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 386, S. 317





Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 386, S. 317
H einricus Dei gracia Spirensis episcopus, universis Christi fidelibus presentibus et futuris salutem in omnium salvatore. Inter omnia, que fidelium etas perhenni scripcione commen- datur memorie, illa ut credimus potissime futurorum trans- mittuntur noticie, que magis ab omnibus sunt miranda et mi- rabilius detestanda, ut dum talium habetur memoria ab hiis et similibus caveatur. Quapropter ad universorum, tam pre- sencium quam futurorum transmittimus memoriam, quod cum Volzo, Hartmuodus et Conradus fratres in civitate nostra Spirensi, maligno inflati spiritu in pravitatis et perversitatis modo modum excederent et mensuram non solum inter muros Spirenses, verum eciam per omnes vicinos et remotos ter- minos ipsi et ipsorum complices nimii furoris agitati stimu- lis et nequicie fomite inflammati, nomen civitatis Spirensis quondam gloriosum et laudabile, quod probatur ex hoc, quod multorum dive memorie imperatorum et regum ibidem cor- pora requiescunt, fecerunt abhorrendum et cunctis, qui a fama nunc infamia ipsius civitatis aliquid audierant, exspuen- dum. Mala autem que predicti fratres et eorum complices in omnes generaliter ntriusque sexus homines, cuiuscunque dignitatis vel officii aut fidei existerent, non sunt veriti com- mittere, exemplo illius evangelici, qui nec Deum timebat, nec hominem verebatur, cum sint multa et quasi infinita, per sin- gula narrare et scriptis committere non possumus, paucis ip- sorum in summa, ne fidem videamur excedere, presentibus annotatis. Predicti fratres coacervantes nequam et scelera- tas personas voto ipsorum congruas et consonas nihil mali pertimebant committere, nisi ad que ipsorum se possibilitas non extendit. In personis, in quibus non habebant resisten- ciam, tante crudelitatis exercebant tyrannidem, ut tributa ab eis nequiter extorquerent et ad ipsorum servicia tam de personis quam de rebus compellerent et arctarent. Tantus quoque fuit enormitatis eorum excessus, ut nonnullos civium bonf condicionis et magne parentele homines armata manu de domibus extraherent et terrorem et contumeliam ipsis facerent ac imposita eisdem tradicionis inique macula de ci- vitate Spirensi ipsos tandem eiicerent cum pudore. Nonnun- quam eciam accidit. quod si quisque complicium vel pocius servorum illorum coram nostro cogeretur stare iudice, ante
308 1265 december 15.
dicti fratres reum invito et spreto iudice, violenter de iudi- cio deduxerunt, extraneas eciam personas et propter male- ficium reiectas alibi, in civitate Spirensi temere receperunt, quorum ope et consilio tradicionis sue maliciam adimplerent. llle autem persone iussu et instinctu dictorum fratrum terras dominorum et nobilium rapinis et incendiis devastantes, civi- tatem nostram Spirensem dampnis et periculis plurimis in- iecerunt. Ad hec mala et multo plura predictorum fratrum malicia nos et cives Spirenses perduxit. Porro quod magis et maximum est, in civitatem Spirensem disponentes alienum dominum introducere, ipsam nobis et suis inhabitantibus sub- ducere voluerunt. Et cum non solum ipsi, verum eciam ip- sorum tributarii, ut ita dixerimus, malum aliquid committe- rent, sicut est homicidium, propter excellentem et iniustam predictorum fratrum procaciam, de hoc homicidio nullum iu- dicium est secutum. Cumque non essent, qui ipsorum errori resisterent, antedicti mali et pessimi, sicut neglecta solent incendia sumere vires, sic ipsi manus suas sceleratissimas ad ampliora scelera extenderunt. Iudeorum bona ausu temera- rio et spreto imperio, nullo adinvento iudice, rapuerunt, nec consueta nobis nomine imperii a dictis iudeis servicia fieri permiserunt, alias nichilominus nostram et omnium iudicum iurisdictionem in omnibus contemnentes. Adhuc autem non ponentes metas sue malicie contra prelatos et clerum Spi- rensem tante crudelitatis audacia surrexerunt, ut emunitatem eorum frangerent et libertatem a divis regibus clero conces- sam, spreta pena illis debita, infringere non timerent. Sed nec in hoc ipsorum suffecit malicie, immo prelatorum et quarum- libet personarum ecclesiasticarum res sacrilegis manibus dis- traxerunt, illato nichilominus metu mortis, prelatis antedic- tis eiectis eciam ipsis de civitate cum verecundia et rubore. Amplius et quod omni malo est superhabundancius, antedicti malefactores civitatem Spirensem tradere pravo corde et per- verso animo disponebant. Cuius preter alia manifesta indicia signum erat, quod iidem claves omnium portarum nobis, con- sulibus, iudicibus et universa plebe invitis ad se attraxerant, turres quoque munitas sue potestati subiecerant, ut tra- dicionem quam conceperant, cum ipsis facultas competeret, consumarent. Hiis et hiis similibus a dictis malefactoribus perpetratis divina misericordia afluit et divinum iudicium non defuit. Nam predicti fratres et quidam ipsorum complices omnis biini et iuris destituti solacio fugierunt ct vitam po
1265 derember 15. 309
cius servare, quam locum sagaciter elegerunt. Nobis autem et fratre nostro E. comite de Liningen, nec non nostris iu- dicibus videlicet Elbewiuo nigro sculteto et Marquardo dicto Lambesbuch, advocato nostro, iudicio presidentibus, consuli- bus et aliis nostris civibus in publico consistorio sentencias proferentibus, iuxta depositas de predictis fratribus et Hein- rico Gerwardi ipsorum complice, querimonias et iatas contra eos ac alios malefacientes sentencias ipsi nostri iudices pro- cesserunt, proscribentes ipsos fratres et Heinricum Gerwardi predictum et omnes complices eorundem adiudicantes nobis res et personas omnium prescriptorum, sentenciantes quoque et sentencialiter iudicantes, quod nec ipsi, nec uxores ipso- rum aut eciam pueri sive liberi eorundem, unquam ad civi- tatem Spirensem revertantur, nec quisquam, qui aliquem illorum occiderit, sive dampnum aliquid intulerit, ullo propter boc iudicio subiacebit. Hanc ergo sentenciam rite latam ab omnibus successoribus sub vinculo anatbematis in memo- riam facti ulterius non committendi, inviolabiliter in perpe- tuum precipimus observari, nisi enim ob errancium iniquita- tem correctionis linea subduceretur, ceterorum posset inno- cencia inquinari. Unde est illud Ovidii, immedicabile ense recidendum est, ne pars sincera trahatur. Ad maiorem pre- dictorum observanciam precipimus statuendam et in virtute sancte et vere obediencie iniungendo omuibus prelatis et canonicis, qui episcopum iure debent eligere, quod, cum ille, qui auffert spiritum principum, de medio nos duxerit evo- candos, nullum in episcopum et pastorem eligant, nisi idem inter alia, que per iuramentum servare promittet, prius iuret sentencias contra malefactores predictos editas inviolabiliter observare. Item volumus et statuimus et precipimus, quocl quicunque canonicorum in fratrem capituli assumetur, inter alia que iurabit antequam assumptus fuerit, iurare predicta omnia in quocunque gradu fuerit et ad quamcunque digni- tatem pervenerit, inviolabiliter observare. Item volumus, statuimus et pr?cipimus, quod tam prelati quam totus clerus, nec non universi cives Spirenses in observandis omnibus antedictis mutuum sibi invicem prestent consilium et auxilium toto posse, nec pro relaxacione alicuius prescriptorum, que ad damnacionem et dampnum predictorum malorum hominum, quorum malicia totam civitatem Spirensem infecerat et de- testabilem fecerat «niversis. preces audiat vel exaudiat ali- cuius eciam si imperator vel rex, quod absit, super hiis
310 1265 december 15.
porrigeret preces suas. Promittimus eciam per presentes, quod nos malefactores predictos in nulla civitatum, municio- num vel villarum nostrarum recipiemus vel servabimus ullo modo, immo ipsos ubicunque in nostra diocesi existerint per censuram ecclesiasticam, ut est debitmn, persequenrar. Nos prelati et universus clerus Spirensis promittimus et ad id nos firmiter obligamus. quod nullum de prenominatis ma- lefactoribus ad nostra scienter recipiemus hospicia, nectrac- tatus aut consilia pro reversione ipsorum aliquatenus audie- mus, nec per indulta privilegiorum nostrorum tuebimur, si apud nos et in nostris domibus vel emunitate fuerint depre- hensi. Si quis autem nostrum contra id venerit, eo ipso ipse excommunicacionis et irregularitatis vinculo sit ligatus, nichilominus per superiorem suum animadversione debita pu- niendus. Ego Emicho comes de Liningen promitto bona fide sine fraude et dolo, quod de prenominatis malis pro- scriptis et damnatis nulium recipiam vel recipi paciar in meis municionibus sive villis. Nos iudices, consules et uni- versi cives Spirenses ad observandum ea que premissa sunt de receptatoribus antedictorum malorum nos eatenus obli- gamus, quod si quis nostrum transgressor fuerit deprehensus et duorum fide dignorum convictus testimonio, ille penam que et dampnatus ac proscriptus reputabit. Nos sancte Marie maioris ecclesie. sancti Germani, sancti Widonis et sancte Trinitatis decani capitulorum nostrorum sigilla in tes- timonium premissorum piesentibus duximus apponenda. Ego Emicho comes de Liningen meum sigillum appono, de pre- dictis veraciter verum testimonium perhibeo veritati. Nos iudices, consules et universi cives Spirenses super enormita- tibus predictorum fratrum, nec non Heinrici Gerwardi et ipso- rum complicium nimium et verum perhibentes testimonium sen- tencias damnacionis et proscripcionis ipsorum et eorum com- plicium per nos latas et nniverso populo approbatas, presentis scripti patrocinio communimus et civitatis Spirensis sigilli mu- nimine roboramus, promittentes fide data et prestito iuramento, omnia tenere et in evum inviolabiliter observare, que ad damp- num et damnacionem ac proscripcionem dictorum maleficato- rum per nos sentencialiter fuerint prolata et presentibus literis annotata, nostros successores iudices, consules et universam plebem civitatis Spirensis ad servandum idem in perpetuum presentibus obligantes. Datum et actum Spire. anno Domini MCCLXV. XVIII. kal. ianuarii, pontificatus nostri anno vigesimo.
1266 september 23.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 386, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/53439b02-138d-43ff-8cce-e77c47cea76a/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success