Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 304, S. 254
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 304, S. 254


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 304, S. 254
Innocencius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, electo et capitulo Spirensi, salutem et apostolicam benedic- tionem. Hiis que pro ecclesiarum utilitatibus provide statuun- tur libenter adiicimus apostolici muniminis firmitatem, ut in- temerata consistant, que nostro fuerint presidio communita. Ex parte siquidem vestra fuit propositum coram nobis, qiiod nos attendentes, quod ecclesia vestra propter canonicorum ipsius absenciam paciebatur defectum non modicum in divi- nis, deliberacione provida statuistis, ut nullus canonicorum ipsorum extra civitatem Spirensem pernoctare audeat, a de- cano eiusdem ecclesie vel eius vices gerente licencia non obtenta, que debet ipsis canonicis, cum opportunum fuerit, sine qualibet difficultate concedi, ac quedam alia pro ipsius ecclesie utilitate, ac statim edidistis statuta salubria et ho- nesta, prout in literis inde confectis dicitur plenius contineri.
12*9 augnst 25. 246
Nos igitur vestris supplicaciomhus inclhiati statuta ipsa. sicut provide facta sunt et redundant in utilitatem ecclesie memo- rate, nec non antiquas et approbatas ac racionabiles et hac- tenus pacifice observatas eiusdem ecclesie consuetudines auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patro- cinio coimnunimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere vel ei ausu teme- rario contraire. Si quis autem hec attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli. apostolorum eius, sc noverit incursurum. Datum Lugduni. VIII. kal. septembris, poutificatus nostri anno septimo.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 304, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/5926ec5c-d789-44a0-a72e-dcba9e18bc56/charter>, accessed 2025-02-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success