Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 141, S. 148
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 141, S. 148

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 141, S. 148
In nomine sancte et individue Trinitatis. Cuonradus Dei gracia Spirensis ecclesie episcopus, omnibus hanc cartam inspicientibus salutem in vero salutari. Quoniam sepe fitex longinquitate temporis, ut non pateat certitudo originis, de- cernimus id quod error oblivionis posset inducere" per scrip- ture firmitatem penitus dirimere. Inde notum sit omnibus, tam futuris quam presentibus, quod cenobium in Hemmen- rode curiam quandam habet apud Mettenheim de qua Ger- trudis et filii eius de Kirivilre occasione aliarum decimarum, quas percipiebant in eadem villa, et decimas quaslibet exe- gerunt, videlicet feni, holerum, animalium et omnium fruc- tuum infra septa curie proveniencium, quibus renitebat pre- dictum cenobium, prf tendens privilegia summorum pontificum. Cumque sepius propter earundem decimarum exactionem ea- dem curia gravata variis dampnis et incommodis afficeretur, tandem decrevit abbas illius loci cum suis monachis, a tan- tis iniuriis se liberare et pro bono pacis decimas redimere ab eis licet auctoritates summorum pontificum per se et contra illos potuissent inducere. Convencio itaque talis facta est inter predictum abbatem et Gertrudim et filios ipsius, ut cenobium ad redempcionem predictarum decimarum quin- decim talenta Spirensium eidem Gertrudi et filiis eius daret, eo tamen pacto, ut cum eadem pecunia predium emeret, cuius utilitas proventure illarum decimarum eis recompensa- ret, quod emptum est in Dutinsvelt habens octoginta et duo iugera agri, et tria iugera et dimidium vinee. Ut autem hec rata permaneant et inconvulsa, ego Cuonradus Spiren- sis episcopus et maioris ecclesie conventus, qui huic con- tractui interfuimus, scriptum hoc sigillis nostris fecimus in
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 141, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/5bb6572f-b982-4bb4-bb11-1456fa925021/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success