Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 222, S. 201
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 222, S. 201
C/apitulum maioris ecclesie Spirensis in perpetuum. Con- sueverunt facta singula scripto seu testium fidei commen- dari, ne pro tractu temporis oblivionis amminiculo valeant immutari, maxime cum et labilis hominum memoria vix re- colere possit temporis aliquamdiu retroacti contractata. Huius rei causa est, quod nos utpote presens littera nostro sub si
192 1233.
gillo scripta denotat, profitemur et protestamur, quod con- gregato cpusilio, unauimi consensu, curiam magistri Ceizolfi, Thome defuncti apud fontem sitam , concessimus domno lo- hanni, celebranti ad sanctam crucem, omnibusque suis suc- cessoribus ad crucem deservientibus perpetuo, salva nobis pensione annuali, secundum quod continet regula nostra, vi- delicet modium tritici et dimidium et hamam vini, quam penj- sionem nos dictus Iohannes ad dies vite sue et eius succes- sores singuli aunuatim tempore statuto sine protractacione persolvent. Ad cautelam igitur huius contractus hoc presens scriptum sigilli nostri impressione notatum antefato Iohanni et suis successoribus dare decrevimus, ne in posterum talis concessio ipsi facta a quoquam valeat alterari. Huius rei tes- tes sunt, Cuonradus maior prepositus, Sigfridus decanus, Cuonradus custos, Heinricus sancti Germani pr^positus, Cuon- radus et Bertholdus de Hohinhart, Cuonradus sancti Widonis prepositus, Gerlacus cantor, Cuonradus de Entringen, Ber- tholdus de Scharphinberg, Bertholdus cellerarius, Ceizolfus de VVizenburg, Wernherus de Hornecke, Lupoldus portena- rius, et alii quam plures. Actum anno Domini MCCXXXII. indictione quinta.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 222, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/5f4a893c-7cdc-46cf-b1ee-884144776c3c/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success