Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 309, S. 257
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 309, S. 257


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 309, S. 257
H Dei gracia Spirensis electus, imperialis aule cancellarius, universis presencium inspectoribus credere subnotatis. Cum
248 1250 marz 27.
ea, que geruntur in tempore, propter oblivionem hominum et successione temporum necesse sit literis commendari. ad sin- gulorum noticiam volumus pervenire, quod nobis possidentibus curtem et decimam maiorem et minorem in Matern, nomine Spirensis ecclesie nobis commisse et decauo et capitulo ip- sius ecclesie curtem et decimam in Diethensheim tenentibus, talis inter nos permutacio intervenit, quod nos in posterum bona eadem in Diethensheim et ipsi prfdicta in Matern, solo iure patronatus et iurisdictione, si qua eidem curti attinet, apud nos remanentibus teneamus. Verum quia bona nostra meliora fuerunt, recognoscimus centum marcas puri argenti in recompensam illius melioracionis ab eisdem decano et ca- pitulo recepisse, condicione huiusmodi interiecta, quod ad nos nostra et eorum ad ipsos, si dictas centum marcas eis per- solverimus, revertantur, hoc tamen nostro non competit suc- cessori, nisi de capituli nostri predicti fuerit voluntate. Ut autem omnibus plene constet, quod sine dolo et fraude et qualibet circumvencione predictus contractus sit initus et com- pletus, presens scriptum fecimus unacum nostri predicti ca- pituli, sancti Germani, sancti Widonis et sancte Trinitatis Spirensium sigillorum munimine roborari. Actum Spire, anno Domini MCCL. VI. kal. aprilis.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 309, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/66d2a579-2782-45d1-84c1-64fb500034a6/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success