Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 130, S. 139
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 130, S. 139
![00000139.png](http://images.monasterium.net/img/collections/BischoefeSpeyer/00000139.png)
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 130, S. 139
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Maioris ecclesie Spirensis capitulum. Notum sit tam presenti etati quam future posteritati, qualiter dominus Udalricus de Qui- rinbach, concanonicus noster, contractu empcionis obtinuit apud abbatem in Lintburg et conventum suum hobam unam in Schifferstat, et vineam unam in Wachenheim sitam in loco, qui dicitur Cahenloch. Idem autem Udalricus pie in- tencionis intuitu inductus predictam hobam et prememoratam vineam ecclesie nostre et aliis omnibus conventualibus ec- clesiis et capellis in Spira sitis, pro remedio anime sue cum omni iure suo plena liberalitate, sicut ea emerat, contra- didit. Nos vero et canonici predictarum ecclesiarum eadem bona abbati universitatique tocius in Lintburg donavimus, ea videlicet condicione, ut abbas de Lintburg portenarib ecclesie nostre singulis annis in festo Symonis et Iude quin- que maldra tritici burgensis mensure et tres hamas vini et tria quartalia secundum mensuram nostram solvat. Insuper dominis de Lintburg solvat singulis annis eodem festo quinque
Kfmfing's Urkundenbucfl. 9
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 130, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/67c3d72c-a2cc-4872-9982-e862884e9700/charter>, accessed 2025-02-16+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success