Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 674, S. 633
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 674, S. 633
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, feliciter, amen. Karolus quartus divina favente clementia Romanorum impe- rator semper augustus et Bohemiae rex. Ad perpetuam rei memoriam. Ctsi ex assumptae dignitatis officio omnium ec- clesiarum provectibus et commodis pro Dei gloria vigilanti studio tenemur intendere et sub tempore felicis nostri regi- minis divinus cultus augmentum gratum suscipiens nostrae et progenitorum nostrorum ac praedecessorum felicium ani- mabus proficiat in salutem, siugulari tamen atfectione eccle- siam Spirensem prosequimur, quae glorioso titulo beatae Mariae virgiuis insignitur et tanto diligentiori conatu tran- quillum et uberiorem statum ejus diligit nostra serenitas, quanto beatissima regina coelorum latioris patrocinii favore benigno confovet universos. Sane cum exceptione honorabi- lium personarum ecclesiae Dei multis commodis usquequaque proficiant et malorum et negligentium regimine in suis juri- ribus prolabautur, decernimus et hoc perpetue valituro san- cimus edicto, quod praefata Spirensis ecclesia et ejus an- tistites et capitulum ad primarias preces imperatorum sive regum Romanorum a sollemnitate coronationis ipsorum Aquis- grani, Medioloni sive Romae. nullam personam teneantur ac
624 1362 marz 25.
cipere, nisi nobilem ac liberae conditionis ab utroque pa- rente, ut videlicet talium personarum praesidio ecclesia prae- fata in suis juribus, hbertatibus, emunitatibus antiquis, hono- rabilibus praescriptis, consuetudinibus, observantiis et gra- tiis eo valeat fortius et utilius defensari. Decernentes etiam et hoc iinperiali statuentes edicto, quod imperatores sive re- ges Romanorum per se vel alios ad instantiam quorumlibet impetrantium in praefata Spirensi ecclesia quavis etiam auc- toritate impetraverint ibidem dignitates, personatus, officia, canonicatus aut praebendas seu alia beneficia, quibus etiam nominibus censeantur, brachii saecularis auxilium applicare non debeant, nisi a sede Romani pontificis obtenfum fuerit et super hoc dicti impcratores sive reges a sancta sede praefata juxta morem solitum acceperint literas speciales. Nam sicut praefatas gratias successoribus nostris Romano- rum imperatoribus sive regibus insinuare decrevimus, ut in praecedentibus lato sermone colligitur, sic et nos vitae nos- trae temporibus ipsos volumus in talibus gratiis gratiosius confovere nominatim et expresse, quod per nos vel alios, brachio saeculari non offendemus praefatam ecclesiam, nisi primitus obtentum fuerit, ut praefertur. Sique per importu- nitatem petentium oblivionem, inadvertentiam sive negligen- tiam adversus gratias hujusmodi, quascunque literas, cujus- cunque tenoris a nobis emanare contingeret, ipsas, in quan- tum decretis et gratiis hujusmodi quavis ratione praejudi- cant, irritas decernimus et inanes, neque praefatis episcopo, canonicis et capitulo Spirensis ecclesiae, si talibus hteris non paruerint aut a tali invasione, quam hoc casu illicitam decernimus, se defenderint, debemus seu volumus ad quam- vis injuriam, inobedientiam sive negligentiam imputari. Nulli ergo omnino hominum etc. (clausulae, testes et subscriptiones sicuti in praecedenti carta). Datum in rubeo monte, annn Domini MCCCLXII. indictione decima sexta, octo kalendas aprilis, regnorum nostrorum anno decimo sexto, imperii vero septimo.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 674, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/72a60ce3-d776-4551-bf79-0659206dcea8/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success