Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 551, S. 477
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 551, S. 477
N os Syboto Dei gi-atia Spireusis episcopus, ad universorum tam praesentium quam futurnrum nntitiam volumus pervenire.
*68 1313 april 27.
quod nos propter augmentum divini cultus et pro remedio animae nostrae praebendam sacerdotalem de consensu bo- norabilium virorum, . ■ decani et capituli ecclesiae nostrae ad summum altare beatae Mariae virginis in ecclesia nostra instituimus, quam praebendam successores nostri actu sacer- doti vel illi, qui infra breve tempus ad ordines sacerdotii promoveri poterit, conferre debent, qui sacerdos cotidie in eodem altari immediate post matutinas, quando laudes inci- piuntur, missam dicet et oblationes, quae sibi ad scolam of- feruntur, recipiet, exceptis hiis festivitatibus, videlicet in as- sumptione et nativitate beatae virginis ac dedicatione eccle- siae Spirensis, quibus custos ejusdem ecclesiae vel suus vi- carius missam celebrabit et oblationes, quae sibi offeruntur, recipiet. Dotavimus etiam et praesentibus dotamus dictum altare sive praebendam supradictam cum duabus curiis et universis bonis pertinentibus ad easdem, quarum una sita est in villa Oestringen dicta der durren hof, quam compa- ravimus a dicto . . der Muogenecker milite et suis beredi- bus, reliqua vero sita est in villa Gruombach inferiori dicta Ceisselfs hof, quae quondam fuit Ebelini sculteti ibidem, nec non sex jugeribus vinearum sitis in una pecia in eadem villa dicta der cameracher, nec non una domo et curia sitis in eadem villa, quam inhabitat Emhardus filius Gerhardi. Item uno jugere vinearum sito in superiori villa Gruombach, cum censibus denariorum universis, quos habemus in praedicfis villis Gruombach, quae quidem bona singula et universa cum propria pecunia et non de pecunia ecclesiae nostrae com- paravimus. Eximimus quoque acque liberamus praedicta^bona omnia et singula perpetuo in hiis scriptis, ita quod sint li- bera, immunia et exempta et quod coloni sive posscssores eorumdem bonorum nemini de dictis bonis ullum servitium. ullam bettam seu sturam aut aliam exactionem qualemcun- que faciant seu dare aut solvere teneantur. In cujus rei testimonium sigillum nostrum una cum sigillo capituli eccle- siae nostrae praedictae praesentibus sunt appensa. Nos quo- que decanus et capitulum praedicti dictas mstitutionem et bonorum praedictorum exemptionem et omnia praemissa ra- tificamus et approbamus ac nostrum consensum eisdem prae- sentibus adhibemus et in eorum testimonium. robur et evi- dentiam sigillum capituli nostri praesentibus duximus appen- dendum. Datum anno Domini millesimo trecentesimo tertio de- cimo, feria sexta proxima post festum beati Marci evangelistae.
1313 mai 13.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 551, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/73eb981c-ead4-4314-a637-6d107402d277/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success