Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 66, S. 77
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 66, S. 77
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 66, S. 77
In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus divina fa- vente clemencia tercius Romanorum imperator augustus. Quo- niam vitam nostram brevem et quasi momentaneam existere et in se per cottidiana detrimenta deficere cognoscimus, ut ad illam vitam, qua in eternum beate vivitur, summo desi- derio suspiremus, et ut terrena pro celestibus et transitoria pro eternis tradamus, nobis quam maxime profuturum esse credimus. Notum sit igitur omnibus Christi nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus, qualiter nos ob honorificenciam sancte Marie matris Domini nostri Iesu Christi, et pro reme- dio anime nostre nostrorumque parentum, Cuonradi impera- toris et coniugis eius Gisele^ patrisuue nostri _Heinrici impe- ratoris, nostreque dilectissime coniugjs^^erthe imperatricis,
1091 september 21.
et fratris nostri Cuonradi filiejme_jw^re_^delheide et filii nostri Heinrici, nec non ob fidele servicium carissimi Iohan- nis Spirensis episcopi, tum eciam ob interventum fidelium no- strorum Ruotperti Babenbergensis episcopi, Ottonis Argenti- nensis episcopi, Friderici ducis, et fratris eius Cuonradi, Bur- chardi marchionis, Friderici de Bettendorf, Cuonradi de Le- cheskemundi, et carissimi filii nostri Cuonradi regis, totum illud predium, quod habemus situm in villis nomine Husun, Capelle, Semundesbach, Argantal, et quod situm est in pago Nahcuowe, in comitatu comitis Emichonis, Spirensi ecclesie in proprium tradidimus cum omnibus appendiciis, hoc est man- cipiis utriusque sexus, areis, edificiis, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, piscacionibus, silvis, venacionibus, molis, molendinis, exitibus et reditibus, quesitis et inquirendis, seu cum omni utilitate, que ullo modo inde provenire poterit. Ea videlicet racione, ut eadem Spi- rensis ecclesia deinceps liberam potestatem inde habeat pos- sidendi, obtinendi. Et ut huius tradicionis auctoritas semper inviolata permaneat, hanc cartam inde conscribi et propria manu corroborantes, sigilli nostri impressione iussimus insig- niri, totumque prenominatum predium, ut diximus, Spirensi ecclesie concessimus, exceptis servientibus nostris inibi ma- nentibus et eorum beneficiis, a patre nostro et a matre et a nobis eis datis. Signum domni Heinrici tercii Romanorum imperatoris augusti -j-. Humbertus cancellarius vice Ruothardi archicancellarii recognovi. Data est XI. kal. octobris, anno ab incarnacione Domini MXCI. indictione XV. anno autem domni Heinrici, regni eius quidem XXXVIII. imperii vero VII.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 66, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/7710c200-fddf-4861-aa2f-7086f2a16aa3/charter>, accessed at 2025-01-08+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success