Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 344, S. 284
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 344, S. 284
.Ajphonsus Dei gracia Romanorum rex semper augustus, Castelle, Toletti, Legionis, Gallecie, Sibilie, Cordube, Murcie et Gihenni rex, universis ad quos presens scriptum perve- niet, salutem ct sincere dilectionis affectum. Licet omnibus imperii fidelibus nos exhibere debeamus benevolos et benig- nos, precipue tamen intendere promocionibus illorum tene- mur, qui nobis in imperii negociis impendere poterunt obse- quia graciora. Attendentes - itaque devocionem sinceram, fidelitatis constanciam, industriam et potenciam dilecti prin- cipis et cancellarii nostri, venerabilis Heinrici electi Spiren- sis et quod nobis idem in imperii prosequentis negociis uti- lia impendere servicia poterit atque grata, concessiones factas per inclite memorie regem Philippum, avum nostrum, ecclesie Spirensi, in qua idem sepulturam clegit et per regem Guil-
1257 sept. 21.
1257 september 21. 275
lelmum, nostrum predecessorem, eidem ecclesie et electo Sj)i- rensi predicto, sic videlicet, quod Hasselach et Bohelen vil- las imperii cum pertinenciis earundem pro mille marcis ar- genti, de quibus idem avus noster eidem ecclesie in recom- pensam quorundam ornatuum ipsius Spirensis ecclesie obli- gatorum per eum et non restitutorum, postea quingentas mar- chas propter salufem propriam deputavit et predictus rex Guillelmus alias quingentas marchas pro dampnis, que idem electas in ipsius et imperii sustinuit promovendis negociis, tamdiu cum usufructu tenent, donec iidem vel aliquis eorum- dem successorum eisdem plenarie dictam persolverent pe- cuniam, gratas habentes et ratas obtentu precum eiusdem electi Spirensis et ob memoriam predictorum, prout in eorun- dem super hoc confectis continetur literis, de regia maie- statis nostre consueti largitate muneris confirmamus et pre- sentis scripti patrocinio communimus, universis et singulis auctoritate regia firmiter iniungentes, ut nullus hanc nostram confirmacionem audeat infringere vel eidem modo aliquo contraire. Si quis autem contrarium fecerit, indignacionem nostrf celsitudinis et offensam se senciat incurrisse. Datum Burgis, rege imperante, XXI. die septembris, sacri Romani imperii scripsit era MCCXCV. Blandinus.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 344, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/7d8ad112-4f76-46f3-8b5b-19524a010ac1/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success