Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 264, S. 230
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 264, S. 230
Grregorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, S. decano et capitulo Spirensi, salutem et apostolicam benedic- tionem. Cum a nobis tpetitur, quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis, quam ordo exigit racionis, ut ea per sol- licitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea- propter dilecti in. Domino filii, vestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu, ecclesiam de Heiligenstein cum pertinenciis suis, quam proponitis ad ecclesiam vestram pleno iure spectare, sicut eam iuste ac pacifice possidetis, vobis et eidem ecclesie vestre per nos auctoritate apostolica con- firmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirma- cionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipo- tentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Anagnie, idibus octobris, ponti- ficatus nostri anno tercio decimo.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 264, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/7f5ee046-f713-41bf-8711-0187212f34b6/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success