Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 537, S. 464
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 537, S. 464


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 537, S. 464
N os Albertus Dei gratia Romanorum rex semper augustus. Ad universorum sacri Romani imperii fidelium notitiam pu
1306 novomljiT 5. 455
blicam volumus pervenire, quod cum propter alienationem telonii in Spira ct navigii per Khcnum apud Lussheim prope Spiram et lucrorum sive obventionum ex telonio et trans- fretationibus navigii praedictorum provenientium, (|uae a no- bis et imperio ecclesia Spirensis ct ipsius ecclesiae episcopi, qui pro temporc fuerint, in feodum babere dignoscuntur, per venerabilem quondam Fridericum ejusdem ecclesiae episco- pum, nostrum principem, in capitulum ecclesiae Spirensis praedictae, sine nostro consensu factam, ad nos et imperium, ipsum telonium, navigium et lucra ex eisdem provenientia et alia sic alienata sint reversa et tanquam domino feodi de jure apperta, quod etiam sine omni juris offensa et alieni juris praejudicio ad usus nostros et imperii possemus reser- vare et jus nobis et imperio disponendi de eisdem sit ple- narie acquisitum, grata tamen servitia venerabilis Sybotonis episcopi, principis et secretarii nostri karissimi, quae nobis et imperio multipliciter impendit et quae impendere poterit in futurum, benignius intuentes ipsi Sybotom et suis in epis- copatu Spirensi successoribus, de nostrae Miberalitatis muui- ficentia, praedictum telonium, navigium et lucra et obven- tiones, nec non omnia, quae propter praedictam alienatio- nem jure prohibitam, per praedictum Fridericum factam nobis et imperio sunt apperta et ad nos et ipsum imperium, tanquam vacantia, iledimus et damus in feodum, tradidimus et tradimus, contulimus et conferimus et eum de eisdem om- nibus et singulis investivimus et praesentibus investimus no- mine ecclesiae Spirensis perpetuo tanquam feodum possidenda, harum testimonio literarum nostrae majestatis sigillo robore signatarum. Datum in castris prope Gyten, nonas novem- bris, indictione quinta, anno Domini millesimo trecentesnno sexto, regni vero nostri nono.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 537, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/837c969d-cc24-4aa3-9b53-b2b554021f0f/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success