Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 86, S. 106
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 86, S. 106
£n nomine sancte et individue Trinitatis. Noverint omnes Christi fideles tam future posteritatis quam moderni temporis, qualiter ego Guntherus divina auctoritate sancte Spirensis ecclesie humilis minister, tactus dolore cordis intrinsecus ve- hementer indolui super destructione et desolacione Numbur- gensis prepositure, ea videlicet racionis existente causa, quod distractis ecclesie possessionibus et attenuatis undique tam interius quam exterius ecclesiasticis rebus, nullum Dei ser- vicium inibi per multa tempora celebratum sit, neque aliqua reverencia Deo et sanctis eius debita exhibita sit. Quam ob rem habito consilio tocius cleri et populi memorati, advocatis eciam episcopii abbacibus et prepositis, nobilibus atque mi- nisterialibus, quorum consilio et adhortatu commonitus Lim- purgenis monasterii patrono, videlicet sancte Marie matri Domini et beato Ioanni evangeliste, sancteque Lucie cum re- liquis sanctis ibidem dedicacione confederatis, pretitulatam preposituram cum omnibus appendiciis suis episcopali aucto- ritate in proprium tradidi, eo videlicet racionis tenore, ut nullus successorum meorum presul aliquam specialem pote- statem super eandem preposituram deinceps habeat, solus Lindburgensis abbas iam sepe nominatam preposituram absque omni contradictione libere et absolute in perpetuum possi- deat, atque servicium Dei cum fratribus suis in ecclesia pre- signata ut decet ordinate disponat. Et ut hec nostre tra- dicionis episcopalis auctoritas rata et inconvulsa in perpe- tuum vigeat, decretum est communi consilio hanc nostre tra
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 86, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/853cee17-88c6-484f-86fa-02c4a409e935/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success