Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 401, S. 329
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 401, S. 329


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 401, S. 329
Heinricus Dei gracia Spirensis episcopus, universis Christi fidelibus presencium inspectoribus liferarum, credere subno- tatis. Ouamvis nos generaliter omnium religiosorum promo- cioni ex debito nostri officii intendere debeamus, illorum tamen promocioni plus intendere nos debemus, quorum vitam cognovimus sanctiorem et innocenciam puriorem. Eapropter nos fideliter attendentes, quod monasterium de Mulbronne de nostre ecclesie gremio sit fundatum et ipsius utilitatibus tamquam nostris intendere debeamus, donacionem illam quam fecerunt Ingramus et Ingramus frater suus de Heidelberg, omnium bonorum suorum apud Bruwel cum iure universo et utilitatibus ipsis cedentibus in eadem villa ac terminis ipsius, qaocunque nomine censeantur, pro remedio animarum suarum,
320 1268 december 1.
cuius ville et bonorum advocacia de nobis et nostra ecclesia derivatur, ratam gerimus et acceptam pure ac simpliciter propter Deum et presentis scripti patrocimio communimus secundum quod ipsius donacionis processus videlicet predic- torum I.. et I.. fratrum plenius est expressus, in eorum et illorum de Wissenloch publicis instrumentis, salvo tamen iure ipsius advocacie nobis et nostris ibidem successoribus competente, quod nobis et successoribus nostris perpetuo vo- lumus conservari. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum in eolumbario nostro Spire, anno Domini MCCLXVIII. die Andree apostoli.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 401, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/8932fef5-0607-436e-b6f2-83825560fa7b/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success