Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 241, S. 214
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 241, S. 214

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 241, S. 214
204 1235.
sti fidelibus denotatum in Christo munus oracionum. Racio- nabile est et racioni consentaneum, ut ecclesiastice personf invicem cognoscant sua negocia et alterutrum idoneis peti- cionibus pium prebeant assensum. Notum sit igitur tam pre- sentis etatis hominibus quam future posteritatis, quod nos in- clinati precibus dilectorum canonicorum maioris ecclesie Spi- rensis donavimns eisdem de consensu et bona voluntate con- ventus nostri ius patronatus ecclesie in Offenbach pleno iure possidendum, accedente eciam consensu et voluntate vene- rabilis domini nostri Sifridi Moguntinensis archiepiscopi, sicut ipsius publicum declarat instrumentum. Ut autem hec nostra donacio rata et inconvulsa perpetuis servetur temporibus, presentem cartam exinde conscriptam sigillorum nostri et conventus iussimus impressione roborari. Acta sunt hec sub venerabili domino nostro Cuonrado Spirensi episcopo, anno dominice incarnacionis MCCXXXV. presentibus Cuonrado de Steinahe preposito, Sifrido decano, Diperto custode dicte Spirensis ecclesie, Ceizolfo, Cuonrado et Cuonrado sancti Germani, sancti Guidonis et sancte Trinitatis prepositis, et aliis quam pluribus testibus ad hec vocatis et rogatis.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 241, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/8bcf3e9a-c253-4781-8246-018a0d0e0a56/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success