Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 483, S. 405
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 483, S. 405

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 483, S. 405
N os Rudolfus Dei gracia Romanorum rex semper augustus. Ad universorum sacri imperii Romani fidelium noticiam vo- lumus pervenire, quod nos Eberhardum de Mulhofen et Con- radum de Altdorf milites, cives in Landauwe, dilectos nos- tros fideles apud Landauwe in castro, nobis et imperio in castellanos duximus conquirendos et proiode cuilibet eorum redditus triginta maldrorum siliginis percipiendos annis sin- gulis de molendino nostro sito in Landauwe in festo nati- vitatis beate virginis duximus obligandos, tenendos et possi- dendos ab ipsis et eorum heredibus tam diu, quousque sexa- ginta marce aut cuilibet eorum triginta marce per nos vel nostros successores in imperio plenarie fuerint persolute. Solucione autem facta huiusmodi, ipsi aut eorum heredes pre- fatam summam convertent in predia et eadem predia no- mine castrensis feodi apud Landauwe deservire perpetuo tenebuntur presencium testimonio literarum. Datum Germers- heim, octavo kal. iulii, indictione quarta, anno Domini mille- simo ducentesimo nonagesimo primo, regni vero nostri anno decimo octavo.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 483, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/8c3ca928-14c9-4d9c-bfd7-0b8ac9609f77/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success