Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 18, S. 28
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 18, S. 28
Jn nomine sancte et individue Trinitatis. Otto divina favente clemencia imperator augustus. Si aliquid ecclesiis Dei de regia et imperiali nostra munificencia accommodaverimus, id procul dubio ad statum regni nostri et prosperitatem presentis vite ac eterne beatitudinis premia promerenda nobis proficere confidimus. Quapropter omniuin fidelium nostrorum, tam pre- sencium quam futurorum noverit industria, qualiter nps di- lecti fratris nostri Ottonis scilicet Allamannorum et Baioa- riorum ducis, nec non et fidelis nostri Balderici Spirensis ecclesie venerabilis presulis piam peticionem sequentes, quod- dam predium a Cuonone comite antea prefate Spirensi eccle- sie in honore beate Marie semper virginis constructe et con- secrate ob animf eius remedium fratribus Deo et sancte ge- netrici illius in eadem ecclesia die nocteque servientibus in perennem alimoniam traditum, hoc est ecclesia ad Steinwilre et novalia ad Mundinvld et ad Vrickkenveld iacencia ac omnia novalia eiusdem silve et eiusdem ambitus ab eodem Cuonone comite possessa usque ad ipsam Wasagon silvam, in pago scilicet Spirihgouve et in comitatu Uvormacensis Ottonis sita, cum omnibus rebus ad eadem loca pertinentibus in mancipiis utriusque sexus, ecclesia, terris, cultis et incultis, agris, pratis,
982 august 18.
campis, pascuis, vineis, silvis, venacionibus, aquis aquarumque decursibus, piscacionibus, molendinis, exitibus et reditibus, viis et inviis, quesitis et inquirendis cunctisque aliis appen- diciis, que adhuc dici aliquo modo aut nominari possunt ad iam dictam ecclesiam nostra imperiali potestate cum banno et fredo noviter donamus et tradimus. Et ut hoc firmius cre- datur et diligencius conservetur hanc cartam scribi et annuli nostri impressione assignari iussimus. Signum domni Ottonis invictissimi imperatoris augusti .j.. Hildiboldus episcopus et cancellarius vice Willigisi archicapellani recognovi. Data XV. kal. septembris anno dominice incarnacionis DCCCC. LXXXII. indictione X. anno vero regni secundi Ottonis XXV. (XXI.) imperii autem XV. Actum intra civitatem Salernam ieliciter m Dei-nomine amen.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 18, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/8c99bfa9-7b0d-4c15-ada9-5129f80e1850/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success