Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 42, S. 53
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 42, S. 53
In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus divina favente clemencia Romanorum imperator augustus. Si loca divinis cultibus mancipata ex his, que nostrf sunt proprieta- tis ditare cupimus et ditamus, ut pro temporalibus sempi- terna, immo pro caducis in perpetuo mansura bona capia- mus, minime dnbitamus. Ouapropter omnibus Christi nostri- que fidelibus, tam luturis quam et presentibus, notum esse volumus, qualiter nos pro remedio anime nostri genitoris Chuonradi imperatoris, ielicis memorie, nostreque genitricis Gisile imperatriois nostrique salute, nec non ob peticionem contectalis nostre Agnetis imperatricis decimam, in loco Mun- develt dicto, cum capella Fricchenvelt, aliisque villis illuc pertinentibus, in pago Spirchgouue, et in comitatu Hugonis comitis sitam, iuste legaliterque concambio redemptam, sci- licet cum nostra propna ecclesia in villa Sueninheim de Spirensi episcopatu, cum consensu Sigebodonis episcopi eius- dem loci, ad monasteriuin a domina Adelbeida imperatrice angusta in Alsacia, in loco sue proprietatis, qui dicitur Salsa, ad eternam Dei laudem in honore apostolorum Petri et Pauli constructum, monachis ad prebendam ibidem Deo, suisque sanctis, die noctuque iuxta regulam beati Benedioti servien- tibus, in proprium dedimus atque tradidimus. Ea videlicet racione, ui abbas eiusdem monasterii liberam potestatem
44 1051 marz 15.
habeat, quidquid sibi, quod ad usum monasterii simulque sit fratrum, inde faciendi placuerit. Et ut hec nostre tradicionis imperialis auctoritas stabilis et inconvulsa permaneat, hanc cartam inde conscribi, eamque manu propria, ut subtus vide- tur, corroborantes, sigilli nostri impressione iussimus insigniri. Signum domni Heinrici tercii regis invictissimi, secundi Ro- manorum imperatoris augusti .{-. Vuinitherius cancellarius vice Bardonis archicancellarii recognovit. Data idus marcii, indictione IIII. anno dominice incarnacionis MLI. anno autem domni Heinrici tercii regis, secundi imperatoris, eius ordina- cionis XXII. regni XII. imperii V. Actum Spire feliciter amen.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 42, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/8da41dee-cd26-4948-8763-5bfaa57752a7/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success